Inscriptionis huiusce satis forsan infrequentis (insolentem vereor ne non desint qui dicant) rationem nemo tamen (credo) quisquam mirabitur, qui vos, qui me noverit; gnarus, ultra decennium apud vos Theologiam publicè professum quo favore me praesentem complexi, quo desiderio discedentē sitis prosecuti. Nec insubidè sanè (uti mihi saltem persuasi) quos auditors sum pridem benignos expertus, lectores eosdē nunc candidos exopto, patronos etiam (si sit opus) strenuos habiturum confisus. Vestro itaque Nomini strophiolum hoc primitium porrectū velim, quale exhibent viridaria nostra angusta & inculta, etsi parum (scio) amoenū, haud insalubre (spero) tamen. In quo siqua fortè strigosa, flaccida etiam deprehensa fuerint nonnulla; ad manū & mentem praestò (precor) sit, vel Cratetis illud, a[Greek or Hebrew] vel Varronis istud, bNeque in bona segete nullum spicum nequam, uti neque in mala non aliquod bonum. Illud me maximè solicitum habet (Zoilos siquidem [Greek or Hebrew], Momosque moros & morosos nihil moror) ⟨image 4⟩[…] ⟨image 4⟩[…] ⟨image 5⟩ne quod phalangium improbum in sertum hoc incidens, è frond salubri virus pestiferum exugat, &, quod Rhetor ille olim de scriptis suis, cquos porrexerim cibos, venena fiant. Id verò sicubi contigerit; (quod valdè nolim, neve fiat enixè rogo;) sed si contigerit tamen; (neque enim novum hoc ut succus innoxius per araneae viscera traiectus in virus evadat) iniquum sanè admodum fuerit, ut quod foeda bestiola suo more solens pravè egerit, in laboris honesty honestisque consilijs suscepti damnum dedecusve vel tenuissimum cedat, & pravitatis alienae poenas luat immer•tus, qui prodesse cunctis, obese nemini in votis, in studijs habuerit. Vos autem illud unicum maximopere oratos velim, (ò si & exoratos dederitis!) ut dabusus illos latè nimis ubique grassantes, ad Salutis nostrae Natalitijs dicatos praesertim dies, (quorum opera nefaria factum est, ut ludicra sors illa, qua de inter alia istic agitur, malè passim audiat, & jam olim audierit) tum è privatis cuiusque familijs, tum è publicis hetaerijs, omni studio etopper sublatum eatis. Ita vos fSufes ille summus & gDynasta solus in jure dicundo, agundo protegat provehatque in sedes aeternas tempestivè transferat, & in judicio novissimo cum Christo suo Sanctisque omnibus adsessores exhiheat.
INscriptionis huiusce satis forsan infrequentis (insolentem vereor ne non desint qui dicant) rationem nemo tamen (credo) quisquam mirabitur, qui vos, qui me noverit; gnarus, vltra decennium apud vos Theologiam publicè professum quo fauore me praesentem complexi, quo desiderio discedentē sitis prosecuti. Nec insubidè sanè (vti mihi saltem persuasi) quos auditores sum pridem benignos expertus, lectores eosdē nunc candidos exopto, patronos etiam (si sit opus) strenuos habiturum confisus. Vestro itaque Nomini strophiolum hoc primitium porrectū velim, quale exhibent viridaria nostra angusta & inculta, etsi parum (scio) amoenū, haud insalubre (spero) tamen. In quo siqua fortè strigosa, flaccida etiam deprehensa fuerint nonnulla; ad manū & mentem praestò (precor) sit, vel Cratetis illud, a〈non-Latin alphabet〉 vel Varronis istud, bNeque in bona segete nullum spicum nequam, vti neque in mala non aliquod bonum. Illud me maximè solicitum habet (Zoilos siquidem 〈non-Latin alphabet〉, Momosque moros & morosos nihil moror) ⟨image 4⟩〈…〉 ⟨image 4⟩〈…〉 ⟨image 5⟩ne quod phalangium improbum in sertum hoc incidens, è fronde salubri virus pestiferum exugat, &, quod Rhetor ille olim de scriptis suis, cquos porrexerim cibos, venena fiant. Id verò sicubi contigerit; (quod valdè nolim, neve fiat enixè rogo;) sed si contigerit tamen; (neque enim novum hoc vt succus innoxius per araneae viscera traiectus in vir•s evadat) iniquum sanè admodum fuerit, vt quod foeda bestiola suo more solens prauè egerit, in laboris honesti honestisque consilijs suscepti damnum dedecusve vel tenuissimum cedat, & prauitatis alienae poenas luat immer•tus, qui prodesse cunctis, obesse nemini in votis, in studijs habuerit. Vos autem illud vnicum maximopere oratos velim, (ò si & exoratos dederitis!) vt d
- aCrates apud Diog. Laert.
- bVarro apud Nonium Mar•ell.
- cQuintilian. in Institut •rat.
- dConsulatis (sultis) Tractatus huius Cap. 9. § 1, 2, 3, 4.
- eTopper citò, celeriter. Ex antiquissimis Nel•i Nae•ij•p scriptis Fesius. Topper q••si to opere dictum: ut •ul. Scalig. de Ca•i••s linguae Lat. l 9. cap. •59.Topper citò, celeriter. Ex antiquissimis Nel•i Nae•ij•p scriptis Fesius. Topper q••si t•to opere dictum: vt •ul. Scalig. de Ca•i••s linguae Lat. l 9. cap. •59.
- f[Greek or Hebrew] Psal. 50 6. Et Psal. 75.8. [Greek or Hebrew] Vude Sufes Poenorum, ut rectè Scalig. ad Euseb〈non-Latin alphabet〉 Psal. 50 6. Et Psal. 75.8. 〈non-Latin alphabet〉 Vude Sufes Poenorum, vt rectè Scalig. ad Euseb