A09349:104
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
II. Sequitur Unio naturarum, quae etiam ad Mediationē maximè, conducit: per hanc enim stat, quòd humana Christi natura mortem crucis patiendo, ⟨p. 12⟩ab eadem non est victa & in aeternum exhausta. In Unione tria sunt: 1. rConceptio Christi in utero Virginis per Spiritum Sanctum, occulta & miranda. 2. Sanctificatio seminis per eundem Spiritum, ut Christi humanitas verè justa esset: ipseque posset pro alijs mori. 3. Assumptio, qua verbum, sid est, secunda persona Trinitatis sibi conjungit carnem & semen Abrahae, id est, humanā naturam ut in ea persona subsistentiam habeat in aeternum.
II. Sequitur Vnio naturarum, quae etiam ad Mediationē maximè, cōducit: per hanc enim stat, quòd humana Christi natura mortem crucis patiendo, ⟨p. 12⟩ab eadem non est victa & in aeternum exhausta. In Vnione tria sunt: 1. rConceptio Christi in vtero Virginis per Spiritum Sanctum, occulta & miranda. 2. Sanctificatio seminis per eundem Spiritum, vt Christi humanitas verè iusta esset: ipseque posset pro alijs mori. 3. Assumptio, qua verbum, sid est, secunda persona Trinitatis sibi conjungit carnem & semen Abrahae, id est, humanā naturam vt in ea persona subsistentiam habeat in aeternum.