Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
William Perkins 1558–1602Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sacerdotium est, equo Christus apud Deum ea peregit, quibus perfectè obtineatur Salus. Ea verò sunt, Satisfactio illius, & Intercessio. Satisfactio est vel Passio vel Impletio legis.
gPaulò ante mortem Christi, ex impendentis irae Divinae sensu, partim metus, partim gravissimus dolour eum undique occupans, spiritum eius sic turbavit, ut intrinsecus & mirum stuporem,h & oblivionem impositi muneris ad tempus incuteret: & extrinsecùs iprecationem ad patrem de transferendo horrore (si voluerit) cum valido clamore & lachrymis, & k
execravit eum Deus Pater, id est, horribilem iram eius, peccatis omnium parem in eum inculpatum effudit. Maledictioni jam subiectus, prae sensu horroris immensi ad Patrem
sub dominio mortis ignominioso tres diesnoctesque retentum.
gPaulò ante mortem Christi, ex impendentis irae Divinae sensu, partim metus, partim gravissimus dolor eum vndique occupans, spiritum eius sic turbavit, vt intrinsecus & mirum stuporem,h & oblivionem impositi muneris ad tempus incuteret: & extrinsecùs iprecationem ad patrem de transferendo horrore (si voluerit) cum valido clamore & lachrymis, & ksudore quasi grumis sanguinis in terram diffluentibus, exprimeret: verum statim ⟨p. 13⟩sui recordatus lsponte se exhibuit Patri suo ad peccati omnem poenam in cruce luendam. Vbi haec fiunt mprodente Iuda capitur Christus, nadducitur ad Annam, deinde ád Caipham & Petro eum abnegante à Caipha ad oPilatum vinctus ducitur. Pilatus pad Herodem mittit: qquo illum remittente rPilatus & innocentem testatur, & noxium damnat. Tum sflagellatur Christus, spinis coronatur, illuditur, conspuitur, cruci adiudicatur, tcrucifigitur. Vbi haec fiunt, uexecravit eum Deus Pater, id est, horribilem iram eius, peccatis omnium parem in eum inculpatum effudit. Maledictioni iam subiectus, prae sensu horroris immensi ad Patrem xquestus est se derelinqui, & tamen cum Satana & eius angelis ycolluctatus, eos subegit. His peractis zeffuso sanguine ob cortransfixum lancea amortuus est: & banimus traditus ab eo in manus Patris translatus est in Paradisum: ccorpus autem ossibus illaesis, sepultum fuit, & dsub dominio mortis ignominioso tres diesnoctesque retentum.
I. eAgonia Christi quae fuit vehemens angor ex conflictu duplicis desiderii. Primum eorum erat de obedientia Patri praestanda: alterum de horrore mortis fugiendo.
II. Sacrificium, fquod est actio Christi se offerentis Deo Patri, ad persolvendum poenas peccatis hominum debitas. In hoc sacrificio, gvictima fuit Christus homo, hAltare Christus Deus, iSacerdos Christus & Deus & homo.
V. Execratio, mqua juxta legem maledictus est. Estue vel interna vel externa. nInterna, Sensus horrendae irae Dei in cruce. Externa tres habet partes. 1. Est Mors in eadem cruce cum oeffusione sanguinis etiam è corde. ⟨p. 14⟩Apparet enim transfixum fuisse pericardium, quia fluebat aqua cum sanguine. 2. Sepultura mortui. 3. Descensus ad inferos, pid est, dominium mortis tres dies in eum jam sepultum.
V. Execratio, mqua iuxta legem maledictus est. Estue vel interna vel externa. nInterna, Sensus horrendae irae Dei in cruce. Externa tres habet partes. 1. Est Mors in eadem cruce cum oeffusione sanguinis etiam è corde. ⟨p. 14⟩Apparet enim transfixum fuisse pericardium, quia fluebat aqua cum sanguine. 2. Sepultura mortui. 3. Descensus ad inferos, pid est, dominium mortis tres dies in eum iam sepultum.
Atque ita est miranda Passio: Sciendum deinceps, eam esse qpretium sufficiens pro peccatis omnium. quod enim rDeus & unicus Dei Filius ad breve tempus maledictionem legis pertulit, plus est quàm siomnes homines in aeternum essent passi.
Atque ita est miranda Passio: Sciendum deinceps, eam esse qpretium sufficiens pro peccatis omnium. quod enim rDeus & vnicus Dei Filius ad breve tempus maledictionem legis pertulit, plus est quàm siomnes homines in aeternum essent passi.
Et maximè notandum, tum demum ritè sciri passionem Christi, ubi scortuum desinit peccare, tdolourue amarus te compungit ob peccata tua, quibus innocentem Dei Filium transfixisti.
Et maximè notandum, tum demum ritè sciri passionem Christi, vbi scortuum desinit peccare, tdolorue amarus te compungit ob peccata tua, quibus innocentem Dei Filium transfixisti.
Impletio Legis est, qua satisfecit justitiae Dei utotum jus Legis praestandó. Hoc fecit, xpartim sanctitate humanae naturae, ypartim obedientia in operibus juxta Legem.
Impletio Legis est, qua satisfecit iustitiae Dei utotum ius Legis praestandó. Hoc fecit, xpartim sanctitate humanae naturae, ypartim obedientia in operibus iuxta Legem.
Sacerdotii pars altera est zIntercessio, quae est continua aapparitio Christi in coelo cum meritis suis coram ⟨image 17⟩Patre; ut ostendat see cupere acceptari ab eo satisfactionem suam pro bquotidianis lapsibus fidelium, & cpro imperfecta illorum obedientia.
Sacerdotii pars altera est zIntercessio, quae est continua aapparitio Christi in coelo cum meritis suis coram ⟨image 17⟩Patre; vt ostendat se cupere acceptari ab eo satisfactionem suam pro bquotidianis lapsibus fidelium, & cpro imperfecta illorum obedientia.
Hucusque de Sacerdotio: Sequitur Propheticum munus, quo Christus drevelat verbum Dei, & in verbo etiam ea, quibus obtinetur salus. Hinc appellatur eDoctor Ecclesiae: & fgerit clavem Davidis, qua gaperitur ingenium ut intelligat Scripturas.
Hucusque de Sacerdotio: Sequitur Propheticum munus, quo Christus drevelat verbum Dei, & in verbo etiam ea, quibꝰ obtinetur salus. Hinc appellatur eDoctor Ecclesiae: & fgerit clavem Davidis, qua gaperitur ingenium vt intelligat Scripturas.