A09349:55
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
LAPSVS Adami fuit eius spontanea defectio ad inobedientiam ex esu pomi prohibiti. Iste alapsus ita fuit. 1. Diabolus paulò ante *lapsus, & disjectus è caelo, primis parentibus & incertam esse poenam violatae legis de fructu prohibito; & Deum erga eos non fidelē denunciat. 2. Hac impostura mentes eorum excaecat. 3. Mente excaecati de amore Dei infideles dubitant. 4. Dubitantes moventur ut aspiciant fructum prohibitum. 5. Pulchrum videntes desiderant. 6. Ut desiderio satisfaciant, fructum manibus decerptum comedunt: unde penitùs erga Deum inobedientes fiunt. Et ita à nemine coacti sua sponte labuntur: bDeo justis de causis illos deserente, ⟨image 9⟩eorumue lapsum liberè permittente. Nam lapsus iste neque fortuitò, neque insciente Deo, neque connivente, neque nuda permissione, neque repugnante Deo contigit: csed mirabili quadam ratione, non sine voluntate dei, neque tamen approbante deo evenit.
LAPSVS Adami fuit eius spontanea defectio ad inobedientiam ex esu pomi prohibiti. Iste alapsus ita fuit. 1. Diabolus paulò ante *lapsus, & disjectus è caelo, primis parentibus & incertam esse poenam violatae legis de fructu prohibito; & Deum erga eos non fidelē denunciat. 2. Hac impostura mentes eorum excaecat. 3. Mente excaecati de amore Dei infideles dubitant. 4. Dubitantes moventur vt aspiciant fructum prohibitum. 5. Pulchrum videntes desiderant. 6. Vt desiderio satisfaciant, fructum manibus decerptum comedunt: vnde penitùs erga Deum inobedientes fiunt. Et ita à nemine coacti sua sponte labuntur: bDeo iustis de causis illos deserente, ⟨image 9⟩