A09349:60
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ut naturae humanae corruptio nota sit, tria sunt proponenda; Retentum de Imagine Dei, Receptum peccatum & idem auctum.
Vt naturae humanae corruptio nota sit, tria sunt proponenda; Retentum de Imagine Dei, Receptum peccatum & idem auctum.
Retentum mentis; anotitiae quaedam de bono & malo, quales sunt istae: Esse Deum, Deum esse vindicem scelerum: esse vitam aeternam: Maiores esse colendos: Proximum non laedendum, &c. Verùm hae notitiae generales & corruptae sunt, & tantùm ad excusationem tollendam inserviunt.
Receptum mentis. 1. Ignorantia, bquae est defectus cognitionis in rebus Dei. 2. Impotentia, cqua mens non potest per se percipere res spirituales cum docentur. 3. dVanitas, qua judicet verum esse falsum & contrà. 4. eAptitudo ad concipiendum & cogitandum malum tantùm. Hinc apparet haeresium omnium fundamentum in homine innatum ⟨image 10⟩esse.