A09349:7
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Dedication: ILLVSTRISSIMAE Apud Cantabrigienses Academiae, bonarum omnium literarum & Christianae p…
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Audax sim fortè, quòd te, te inquam, & illustrem dignitate & doctissimorum hominum flore praecellentem, ipse nullo numero abiectissimus homunculus appellem. Verùm, pro materna tuanecessitudine huic meae temeritati ut indulgeas, oro. Melius enim esse judico, me ut verberent homines audaciae calumnia, quam ut tu desideres à me officium & obseruantiae testimonium: quum praesertim omnia à te in me profecta sint, quae vel ad vitam degendam, vel etiam ad salutem pertinent. Nam istud ipsum, quod sum, juxta Deum ⟨image 3⟩parentibus acceptum fero: hoc autem, quòd vivens benè sum, tibi. Abijs, id quod erat necesse, parvulus sum procreatus: à te quibusdam literis imbutus, &, quod est caput, Christianus sum natus. Hinc libenter agnosco, obseruantiam meam non posse ullam tantam esse, quae tuae benignitati exaequo respondeat. Quocirca excludi me non patiar, quo minus aliqua testificatione & tibi & pijs omnibus ostendam, quam dilligam vel potius amemte, & quanta veneration prosequar.
Audax sim fortè, quòd te, te inquam, & illustrem dignitate & doctissimorum hominum flore praecellentem, ipse nullo numero abiectissimus homunculus appellem. Verùm, pro materna tuanecessitudine huic meae temeritati vt indulgeas, oro. Melius enim esse iudico, me vt verberent homines audaciae calumnia, quam vt tu desideres à me officium & obseruantiae testimonium: quum praesertim omnia à te in me profecta sint, quae vel ad vitam degendam, vel etiam ad salutem pertinent. Nam istud ipsum, quod sum, iuxta Deum ⟨image 3⟩parētibus acceptum fero: hoc autem, quòd vivēs benè sum, tibi. Abijs, id quod erat necesse, parvulus sum procreatus: à te quibusdam literis imbutus, &, quod est caput, Christianus sum natus. Hinc libenter agnosco, obseruantiam meam non posse vllam tantam esse, quae tuae benignitati exaequo respondeat. Quocirca excludi me non patiar, quo minus aliqua testificatione & tibi & pijs omnibus ostendam, quam dilligam vel potius amemte, & quanta veneratione prosequar.
Munus, concedo, Mater, tenuiculum est: idque in votis unum habeo, ut in eo voluntatē emetiri meam velis. Sin amplius fueris dignata meis incoeptis gratiam affundere, ad priorem tuā beneficentiam, ingentē hoc facto cumulū adijcies.