6 Traditions quas veteres dicunt Apostolicas, Romana praesens non agnoscit Ecclesia: & si agnoscit, certò tamen de ijs non constat an sint Apostolicae. Exolevit trina immersio, quae est apud Tertull▪ de coron. Milit. c. 3. & Basilium, quam etiam Concilium Toletanum 4. improbavit. Stationes etiam diebus Dominicis à Paschate ad Pentecosten inter precandum obseruatae, penitùs neglectae jacent. Apud Epiphanium Traditio est ne quis post votum caelibatus contrahat. Is tamen permittit illis qui uruntur coniugium, quia melius esse dicit, habere unum peccatum quam plura. Nunc autem tale coniugium apud Papaeos irritum habetur. Neque solent nunc dierum ij in baptismo gustare mel & lac, nec per hebdomadam à baptismo jeiunium obseruare, nec jeiunium quartae & sextae fer•ae. Audiamus hic Cassandrum in libro quem appellat defensionem libelli de officio pij viri: Rituum (inquit) tria genera commemorantur, quorum primum est eorum in quibus non tantùm momenti putabatur, ut omnino eorum obseruatio tam accuratè retinenda videretur: cuius generis est illud quod à Tertulliano & Hieronymo affertur de praegustatione lactis & mellis post baptismum—: item non geniculandum dominico die, & per omnem Pentecosten hoc est 50 illos ā Pascha ad Pentecosten dies, sed stando orationem faciendam, cuius ut Apostolicae ⟨p. 59⟩habitae, & in Synodo Nicaena c. 20. constitutae & divina Ecclesiarum consuetudine firmatae obseruationis, nullum nunc in ecclesia vestigium est reliquum. Certè inter Dominicum & quemvis profestum diem, nullum discrimen obseruatur, nisi quod solennibus quibusdam jeiuniorum diebus Diaconus ad genua flectenda hortatur. Item jeiunium 4• feriae & prosabbathi olim religiosissimè colebatur, quibus diebus & synaxes fieri, Apostolicae esse ordinationis testatur Epiphanius. Sed illud quartae feriae jeiunium propemodum apud Romanos obsolevit, nisi quod nonnullae gentes, & privatim nonnulli homines eo quoque die à carnium esu abstineant. Prosabbathi verò sive sextae feriae jeiunium in abstinentiam tantùm carnium est conuersum, quomodo & totius ferè quadragesimae: quae tamen abstinentia inanem tantùm very jeiunij umbram retinet, cùm apud plerosque deliciarum commutationem & maiorem luxus profusionem potiùs, quàm corporis lascivi refraenationem ullam habeat. Haec Cassander.
6 Traditiones quas veteres dicunt Apostolicas, Romana praesens non agnoscit Ecclesia: & si agnoscit, certò tamen de ijs non constat an sint Apostolicae. Exoleuit trina immersio, quae est apud Tertull▪ de coron. Milit. c. 3. & Basilium, quam etiam Concilium Toletanum 4. improbauit. Stationes etiam diebus Dominicis à Paschate ad Pentecosten inter precandum obseruatae, penitùs neglectae iacent. Apud Epiphanium Traditio est ne quis post votum caelibatus contrahat. Is tamen permittit illis qui vruntur coniugium, quia melius esse dicit, habere vnum peccatum quam plura. Nunc autem tale coniugium apud Papaeos irritum habetur. Neque solent nunc dierum ij in baptismo gustare mel & lac, nec per hebdomadam à baptismo ieiunium obseruare, nec ieiunium quartae & sextae fer•ae. Audiamus hic Cassandrum in libro quem appellat defensionem libelli de officio pij viri: Rituum (inquit) tria genera commemorantur, quorum primum est eorum in quibus non tantùm momenti putabatur, vt omnino eorum obseruatio tam accuratè retinenda videretur: cuius generis est illud quod à Tertulliano & Hieronymo affertur de praegustatione lactis & mellis post baptismum—: item non geniculandum dominico die, & per omnem Pentecosten hoc est 50 illos ā Pascha ad Pentecosten dies, sed stando orationem faciendam, cuius vt Apostolicae ⟨p. 59⟩habitae, & in Synodo Nicaena c. 20. constitutae & diuina Ecclesiarum consuetudine firmatae obseruationis, nullum nunc in ecclesia vestigium est reliquum. Certè inter Dominicum & quemvis profestum diem, nullum discrimen obseruatur, nisi quod solennibus quibusdam ieiuniorum diebus Diaconus ad genua flectenda hortatur. Item ieiunium 4• feriae & prosabbathi olim religiosissimè colebatur, quibus diebus & synaxes fieri, Apostolicae esse ordinationis testatur Epiphanius. Sed illud quartae feriae ieiunium propemodum apud Romanos obsolevit, nisi quod nonnullae gentes, & priuatim nonnulli homines eo quoque die à carnium esu abstineant. Prosabbathi verò siue sextae feriae ieiunium in abstinentiam tantùm carnium est conuersum, quomodo & totius ferè quadragesimae: quae tamen abstinentia inanem tantùm veri ieiunij vmbram retinet, cùm apud plerosque deliciarum commutationem & maiorem luxus profusionem potiùs, quàm corporis lasciui refraenationem vllam habeat. Haec Cassander.