nemo te aut in auditorio frequentior, aut in concione attentior, aut in oratione ferventior conspectus est: quis denique non animadvertit solicitudmem tuam certissimis argumentis testatam, de Evangelio Christi per omnes ditiones tu•s disle••inando? Atque haec summae P•etatis indicia, tametsi tu non fa•nae pretio vendites, eosque detesteris qui nisi ad auras populares rectè facere nesciunt; tamen & sermonibus hominum celebrantur, & tibi certum cognomen Pij, omnium bonorum suffragio pepererunt. Nam quid ego aut que madmodum commemorem eaeteras virtutes tuas, aut in cognoscendis calamitosorum iniurijs facilitatem, aut in vindicandi• justitiam? quid liberalitatem? quid elementiam? quid in Repub. gerenda prudentiam admirabilem? quid illas, quas in privatis hominibus miramur, tolerantiam laboris & vigiliae, cibi potusque temperantiam, castitatem, comitatem, urbanitatem? quid exactam in Poeticis, Historiâ, Philosophiâ, Theologià, omni denique literarum genere, eruditionem? Equidem & vinci me fateor laudum tuarum, vel ipsis titulis, & hoc indiculo colligendo: & tamen vereor ne fortè tibi unî ita modum excessisse videar, ut vix adulatoris & nomen & odium essugiam. Ego verò testem mihi invoco, illam aeternam ⟨image 3⟩veritatem, nihil me tuis auribus dare, quibus nihil fertur ingratius accide•e proprijs laudibus. Sed interest mortalium egregijs vi• tutibus honorem haberi: nostrâ interest cogitare, quantum Deo pro T. M. debeamus, quibus acerbissima res, Bonam Principem amittere, tam foeliciter cessit. Et Principum interest scire, quibus artibus, & divinae tutelae securitas, & subditorum charitas, & regni tranquillitas, & gloriosi nominis aeternitas comparetur. Quin & tuâ (Rex) interest non ignorare, quid de te populus tuus existimet, quid expectet, quid sibi ab istis ini••js deinceps polliceatur. Quod superest, ex hoc libello leviter inspecto (ut ampliùs non dicam,) spero Maiest. tuam non obscurè intelligere posse, Romanae fidei Catholicismum, toties ab ijs jactatum, planè ementitum esse; nullamque esse causam, quamobrem vel Pontificij suam vetustatem tam insolenter creparent, vel nos genuinae antiquitatis judicium pertimescanius. Accipe igitur (Pientissime Rex) hoc qualecunque meae in T. M. obseruantiae testimonium, & posthumi scripti orbitatem tuo dignare patrocinio. Ipse verò interim audebo votum pro veteri more, sed pium & Christianum, nuncupare;
nemo te aut in auditorio frequentior, aut in concione attentior, aut in oratione ferventior conspectus est: quis denique non animadvertit solicitudmem tuam certissimis argumentis testatam, de Euangelio Christi per omnes ditiones tu•s disle••inando? Atque haec summae P•etatis indicia, tametsi tu non fa•nae pretio vendites, eosque detesteris qui nisi ad auras populares rectè facere nesciunt; tamen & sermonibus hominum celebrantur, & tibi certum cognomen Pij, omnium bonorum suffragio pepererunt. Nam quid ego aut que madmodum commemorem eaeteras virtutes tuas, aut in cognoscendis calamitosorum iniurijs facilitatem, aut in vindicandi• iustitiam? quid liberalitatem? quid elementiam? quid in Repub. gerenda prudentiam admirabilem? quid illas, quas in privatis hominibus miramur, tolerantiam laboris & vigiliae, cibi potusque temperantiam, castitatem, comitatem, vrbanitatem? quid exactam in Poeticis, Historiâ, Philosophiâ, Theologià, omni denique literarum genere, eruditionem? Equidem & vinci me fateor laudum tuarum, vel ipsis titulis, & hoc indiculo colligendo: & tamen vereor ne fortè tibi vnî ita modum excessisse videar, vt vix adulatoris & nomen & odium essugiam. Ego verò testem mihi invoco, illam aeternam ⟨image 3⟩veritatem, nihil me tuis auribus dare, quibus nihil fertur ingratius accide•e proprijs laudibus. Sed interest mortalium egregijs vi• tutibus honorem haberi: nostrâ interest cogitare, quantum Deo pro T. M. debeamus, quibus acerbissima res, Bonam Principem amittere, tam foeliciter cessit. Et Principum interest scire, quibus artibus, & diuinae tutelae securitas, & subditorum charitas, & regni tranquillitas, & gloriosi nominis aeternitas comparetur. Quin & tuâ (Rex) interest non ignorare, quid de te populus tuus existimet, quid expectet, quid sibi ab istis ini••js deinceps polliceatur. Quod superest, ex hoc libello leuiter inspecto (vt ampliùs non dicam,) spero Maiest. tuam non obscurè intelligere posse, Romanae fidei Catholicismum, toties ab ijs iactatum, planè ementitum esse; nullamque esse causam, quamobrem vel Pontificij suam vetustatem tam insolenter creparent, vel nos genuinae antiquitatis iudicium pertimescanius. Accipe igitur (Pientissime Rex) hoc qualecunque meae in T. M. obseruantiae testimonium, & posthumi scripti orbitatem tuo dignare patrocinio. Ipse verò interim audebo votum pro veteri more, sed pium & Christianum, nuncupare;