4 Precabantur pro mortuis veteres, non ut remissionem peccati quoad poenam in Purgatorio temporalem obtinerent. Nam sine exceptione pro omnibus qui inter eos vitâ defuncti sunt, orabant. Cyrill. catech. 5. mystag. Alios ergo spectabant fines. Primò, ut pietatem erga illos ostenderent, &1 curam illos Deo commendandi. Ambros. in orat▪ funebri pro Satyro. Tibi nunc omnipotens Deus innoxiam commendo animam, tibi hoctiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus, sacrificium Sacerdotis. Jam ne putemus fuisse ⟨p. 110⟩in Purgatorio, praemiserat: Intravit in regnum coelorum, quoniam credidit verbo Dei. Similiter de obitu Valentiniani. Nulla, ait, dies nos silentio praeteribit, nulla inhonoratos vos mea transibit oratio, nulla nox, non donatos aliquâ prec•m mear•m contextione transcurret: omnibus vos oblationibus frequentabo. At antea dixerat. Credamus quia ascendit à deserto, hoc est, ex hoc arido & inculto loco, ad illas florulentas delectationes ubi cum fratre coniunctus, aeternae vitae fruitur vol•ptate. Et de Theodosio. Manet in lumine Theodosius, & sanctorum caelibus gloriatur. Et tamen antea precabatur. Da requiem perfectam servo tuo Theodosio, requtem illam quam praeparâsti sanctis tuis. Aug. Confess: lib. 9. c. 13. pro matre Monicâ oraturus, ait, credo tam feceris quod t• rogo: sed voluntaria oris mei approba Domine. Matthaeus West monasteriensis ait, Carolum, cirea an. 797. scribere ad Offam regem Merciae, ut pro Adriano Papâ intercedi inbeat: addit tamen, Nullam habentes dubitationem eius animam esse in requie, sed ut fidem & dilectionem ostendamus in eum nobis charissimum. Secundò, ut spem suturae resurrectionis & desiderium2 illius maturandae alerent. Ambros. orat. de Valent. Te quaeso summe Deus, ut charissimos invenes [Valentianum & Gratianum] maturâ resurrectione suscites, & immaturum hunc vit• istius cursum, maturâ resurrectione compenses. Tertiò, precantur3 pro ijs ut beati ex adauctâ gloriâ, beatiores essent usque ad ultimum judicium, & in die judicij peccata illis non ascriberentur. Chrysost. hom. 32. in Matth. Putas illum maculis inquinatum abi•sse? Da sibi sua, ut illis see • maculis detergat: put as in justitia ipsum decessisse? praebe ipsi tua, ad m•rcedis, & retributionis adi•ctionem. Et veteres sic precabantur, Annue quaesumus domine, ut animae Beati Leonis haec profit oblatio. Innocen. III: c. Cum Marthae, extra de celebr▪ missarum.
4 Precabantur pro mortuis veteres, non vt remissionem peccati quoad poenam in Purgatorio temporalem obtinerent. Nam sine exceptione pro omnibus qui inter eos vitâ defuncti sunt, orabant. Cyrill. catech. 5. mystag. Alios ergo spectabant fines. Primò, vt pietatem erga illos ostenderent, &1 curam illos Deo commendandi. Ambros. in orat▪ funebri pro Satyro. Tibi nunc omnipotens Deus innoxiam commendo animam, tibi hoctiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus, sacrificium Sacerdotis. Iam ne putemus fuisse ⟨p. 110⟩in Purgatorio, praemiserat: Intrauit in regnum coelorum, quoniam credidit verbo Dei. Similiter de obitu Valentiniani. Nulla, ait, dies nos silentio praeteribit, nulla inhonoratos vos mea transibit oratio, nulla nox, nō donatos aliquâ prec•m mear•m cōtextione transcurret: omnibus vos oblationibus frequentabo. At antea dixerat. Credamus quia ascendit à deserto, hoc est, ex hoc arido & inculto loco, ad illas florulētas delectationes vbi cum fratre cōiunctus, aeternae vitae fruitur vol•ptate. Et de Theodosio. Manet in lumine Theodosius, & sanctorum caelibus gloriatur. Et tamen antea precabatur. Da requiem perfectam seruo tuo Theodosio, requtem illam quam praeparâsti sanctis tuis. Aug. Confess: lib. 9. c. 13. pro matre Monicâ oraturus, ait, credo tam feceris quod t• rogo: sed voluntaria oris mei approba Domine. Matthaeus West monasteriensis ait, Carolum, cirea an. 797. scribere ad Offam regem Merciae, vt pro Adriano Papâ intercedi inbeat: addit tamen, Nullam habentes dubitationem eius animam esse in requie, sed vt fidem & dilectionem ostendamus in eum nobis charissimum. Secundò, vt spem suturae resurrectionis & desiderium2 illius maturandae alerent. Ambros. orat. de Valent. Te quaeso summe Deus, vt charissimos invenes [Valentianum & Gratianum] maturâ resurrectione suscites, & immaturum hunc vit• istius cursum, maturâ resurrectione compenses. Tertiò, precantur3 pro ijs vt beati ex adauctâ gloriâ, beatiores essent vsque ad vltimum iudicium, & in die iudicij peccata illis non ascriberentur. Chrysost. hom. 32. in Matth. Putas illum maculis inquinatum abi•sse? Da sibi sua, vt illis se • maculis detergat: put as in iustitia ipsum decessisse? praebe ipsi tua, ad mrcedis, & retributionis adictionem. Et veteres sic precabantur, Annue quaesumus domine, vt animae Beati Leonis haec profit oblatio. Innocen. III: c. Cum Marthae, extra de celebr missarum.
- 11
- 22
- 33