6 Veteres certitudinem fidei divinae Specialem & infallibilem agnos•unt. Remigius Antisiodo•ensis in psal. 10. In Domino confido. i. Tota fides mea in Christo est, per illum solum credo me justificari & saluari: ille est mihi mons, ille refugium. Theophilact. Qui magna affectione credit, cor suum omnino extendit in Deum. Et quid facit • unitur illi. Et ferue•actum cor eius, magnam certitudinem sumit, quod voti compos fiat: id quod experti sciunt omnes. In Mar. 11. Bernard. Serm. 1. de annunciat. Si credis peccata tua non posse deleri nisi ab eo cui solely peccâsti, & in quem peccatum non cadit, bene faci•: sed adde adhuc, ut & hoc credas, quia per ipsum peccata tibi donantur. Hoc est testimonium quod perhibet in corde Spiritus sanctus dicens, Dimissa sunt tibi peccata tua. Rursus, epist. 107. Justu• quis est, nisi qui amanti se Deo vicem rependit amoris? Quod non fit nisi revelante Spiritu per fidem homini aeternum dei propositum super suâ salute futurâ. Et Serm. 5. Dedicat. Hic planè fidem nobis ⟨p. 113⟩subvenire necesse est,—ut quod de nobis latet in corde Patris, nobis per ipsius spiritum reveletur, & Spiritus eius testificans persuadeat spiritui nostro, quòd simus filij Dei: persuadeat autem vocando & justificando gratis per fidem. Et alibi. Nos scimus qui translati de morte ad vitam per vivificantem Spiritum, certo & quotidiano experimento, ipso nos illuminante, probamus vota & gemitus ab ipso venire & ad Deum ire, illicque inuenire misericordiam in oculis Dei. In Cant. Serm. 8o. Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum filij clamantem, Abba, pater; ipsa, ipsa paterno se diligi affectu praesumat, quae eodem se Spiritu, quo & filius affectam sentit, confide quaecunque es illa, confide nihil haesitans. Et Serm. 69. haec habet verba. Non est quòd jam talis anima dicere vereatur: Dilectus Deus mihi, quae ex eo quod se diligere & vehementer diligere sentit, etiam diligi nihilominus vehementer non ambigit, ac de suà singulari intentione, solicitudine, curâ, operâ, diligentia, studioque suo quo incessanter & ardenter invigilat quemadmodum placeat Deo, aequè haec omnia in ipso indubitanter agnoscit recordans promissionis eius—. Ergo exproprijs quae sunt penes Deum, agnoscit, nec dubitat se amari, qui amat. August. in Psal. 149.
6 Veteres certitudinem fidei diuinae Specialem & infallibilem agnos•unt. Remigius Antisiodo•ensis in psal. 10. In Domino confido. i. Tota fides mea in Christo est, per illum solum credo me iustificari & saluari: ille est mihi mons, ille refugium. Theophilact. Qui magna affectione credit, cor suum omnino extendit in Deum. Et quid facit • vnitur illi. Et ferue•actum cor eius, magnam certitudinem sumit, quod voti compos fiat: id quod experti sciunt omnes. In Mar. 11. Bernard. Serm. 1. de annunciat. Si credis peccata tua non posse deleri nisi ab eo cui soli peccâsti, & in quem peccatum non cadit, bene faci•: sed adde adhuc, vt & hoc credas, quia per ipsum peccata tibi donantur. Hoc est testimonium quod perhibet in corde Spiritus sanctus dicens, Dimissa sunt tibi peccata tua. Rursus, epist. 107. Iustu• quis est, nisi qui amanti se Deo vicem rependit amoris? Quod non fit nisi revelante Spiritu per fidem homini aeternum dei propositum super suâ salute futurâ. Et Serm. 5. Dedicat. Hic planè fidem nobis ⟨p. 113⟩subvenire necesse est,—vt quod de nobis latet in corde Patris, nobis per ipsius spiritum reueletur, & Spiritus eius testificans persuadeat spiritui nostro, quòd simus filij Dei: persuadeat autem vocando & iustificando gratis per fidem. Et alibi. Nos scimus qui translati de morte ad vitam per viuificantem Spiritum, certo & quotidiano experimento, ipso nos illuminante, probamus vota & gemitus ab ipso venire & ad Deum ire, illicque inuenire misericordiam in oculis Dei. In Cant. Serm. 8o. Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum filij clamantem, Abba, pater; ipsa, ipsa paterno se diligi affectu praesumat, quae eodem se Spiritu, quo & filius affectam sentit, confide quaecunque es illa, confide nihil haesitans. Et Serm. 69. haec habet verba. Non est quòd iam talis anima dicere vereatur: Dilectus Deus mihi, quae ex eo quod se diligere & vehementer diligere sentit, etiam diligi nihilominus vehementer non ambigit, ac de suà singulari intentione, solicitudine, curâ, operâ, diligentia, studioque suo quo incessanter & ardenter invigilat quemadmodum placeat Deo, aequè haec omnia in ipso indubitanter agnoscit recordans promissionis eius—. Ergo exproprijs quae sunt penes Deum, agnoscit, nec dubitat se amari, qui amat. August. in Psal. 149.