DONATIO CONSTANTINI. Cusanus de Concord. Cath. l. 3. c. 2. Sunt (inquit) meo judicio illa de Constantino apocrypha, sicut fortasse etiam quaedam alia longa & magna scripta Sanctis Clementi & Anacleto Papae attributa. Constantinus Italiam filijs testamento delegavit, ut ait Naucler. lib. 2. gener. 11. Non habetur haec Donatio apud ullum probatum veterem authorem. Imò in antiquis Gratiani codicibus non habetur distinctio de donatione, ut testatur Antoninus 1. part. Histor. Tit. 8. c. 2. § 8. Caput (inquit) illud non habetur in antiquis decretis, quid ergo & quantum donavit Constantinus non est benè certum. Idem Canus asserit locor. come. lib. 10. c. 5. Quinetiam decreta Papa•um de hac donatione sibijpsis contradicunt. Nam dist. 96. c. Constantinus, dicitur Romana urbs & Italia tota unà cum Imperio occidentis donari Syluestro. Sexti verò decretalibus l. 1. Tit. VI. de Elelectione c. Fundamentum. Urbis tantùm donatae mentio fit. Naucler. vol. 2. gen. 11. ita scribit. Qualia autem & quae Constantinus Ecclesiae donaverit Romanae, variant in hoc scribentes. Tex. in. c. Constantinus, refert cum concessisse B. Sylvestro & Ecclesiae Romanae, urbem Romam, Italiam & omnium Occidentalium regionum provincias ut habetur dist. 96. c. Constantinus. Alij dicunt textum istum paleam esse, & nihil probare quod credibile redditur. Nam Constantinus postea praemissa regna filijs suis testa mento reliquit, quae etiam abinde successionis jure in manibus remanscrunt Imperatorum & regum Catholicorum. Ad quod non facit modicum c. Fundamentum de Elect. l. 6. loquens de Donatione Constantini. tantùm dicit de urbis Romanae donation, Italiae & aliarum provinciarum nullam faciens mentionem. Sed nec can. futuram 12. q. 1. qui Tex. asserit quod Constantinus fidem veritasis ⟨p. 16⟩adeptas dedit licentiam per universum orbem sub suo degentibu• Imperio, eos non solùm fieri Christianos, sed etiam fabricare Ecclesias, & praedia constituit tribuenda, donariaque immensa tribuit & fabricam templi primamque sedem B. Petri instituit, adeo ut sedem Imperialem relinqueret, & B. Petro ac successeribus eius profuturam concederet. Pro hac part facit, quòd qua hodie dicuntur de patrimonio Ecclesiae ferè omnia inveniuntur à sequentibus principibus donata, alij aliter sentiunt, vincat veritas. Rursus. De dono eius aut concessione apud nullos extat authors praeterquam in libro decretalium.
DONATIO CONSTANTINI. Cusanus de Concord. Cath. l. 3. c. 2. Sunt (inquit) meo iudicio illa de Constantino apocrypha, sicut fortasse etiam quaedam alia longa & magna scripta Sanctis Clementi & Anacleto Papae attributa. Constantinus Italiam filijs testamento delegauit, vt ait Naucler. lib. 2. gener. 11. Non habetur haec Donatio apud vllum probatum veterem authorem. Imò in antiquis Gratiani codicibus non habetur distinctio de donatione, vt testatur Antoninus 1. part. Histor. Tit. 8. c. 2. § 8. Caput (inquit) illud non habetur in antiquis decretis, quid ergo & quantum donavit Constantinus non est benè certum. Idem Canus asserit locor. com. lib. 10. c. 5. Quinetiam decreta Papa•um de hac donatione sibijpsis contradicunt. Nam dist. 96. c. Constantinus, dicitur Romana vrbs & Italia tota vnà cum Imperio occidentis donari Syluestro. Sexti verò decretalibus l. 1. Tit. VI. de Elelectione c. Fundamentum. Vrbis tantùm donatae mentio fit. Naucler. vol. 2. gen. 11. ita scribit. Qualia autem & quae Constantinus Ecclesiae donauerit Romanae, variant in hoc scribentes. Tex. in. c. Constantinus, refert cum concessisse B. Sylvestro & Ecclesiae Romanae, vrbem Romam, Italiam & omnium Occidentalium regionum provincias vt habetur dist. 96. c. Constantinus. Alij dicunt textum istum paleam esse, & nihil probare quod credibile redditur. Nam Constantinus postea praemissa regna filijs suis testa mento reliquit, quae etiam abinde successionis iure in manibus remanscrunt Imperatorum & regum Catholicorum. Ad quod non facit modicum c. Fundamentum de Elect. l. 6. loquens de Donatione Constantini. tantùm dicit de vrbis Romanae donatione, Italiae & aliarum provinciarum nullam faciens mentionem. Sed nec can. futuram 12. q. 1. qui Tex. asserit quod Constantinus fidem veritasis ⟨p. 16⟩adeptas dedit licentiam per vniuersum orbem sub suo degentibu• Imperio, eos non solùm fieri Christianos, sed etiam fabricare Ecclesias, & praedia constituit tribuenda, donariaque immensa tribuit & fabricam templi primamque sedem B. Petri instituit, adeo vt sedem Imperialem relinqueret, & B. Petro ac successeribus eius profuturam concederet. Pro hac parte facit, quòd qua hodie dicuntur de patrimonio Ecclesiae ferè omnia inveniuntur à sequentibus principibus donata, alij aliter sentiunt, vincat veritas. Rursus. De dono eius aut concessione apud nullos extat authores praeterquam in libro decretalium.