A09452:106
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
MODI interpretationis sunt prout fuerint loci Scripturae quj sunt tractandi.
Loci sunt Analogi vel Cryptici.
Analogi sunt, qui apertum prima specie sensum habent analogiae fidei congruum. De his Canon talis esto.
Si nativa significatio verborum dati loci, congruit ⟨image 20⟩cum circumstantijs ejusdem loci, genuinus loci sensus est.
Act. 10. 43. Huic etiam omnes Prophetae testimonium dant, remissionem peccatorum accepturum per nomen eius, quemvis qui crediderit in eum. Apertissima est significatio verborum, Jesum Christum dare justitiam & aeternam vitam credentibus in eum. Hanc autem, quia Analogiae fidei & Scripturis sacris ubique consentaneam esse videmus, nulla cunctatione adhibita statim agnoscimus. Sciendum autem est, omne dogma fidei & morum ad salutem necessarium in Scripturis clarissimè tradi.