A09452:118
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Novi sensus corgruentia.
I. Cum Analogia fidei. 1 Verè ascendit in caelum, hoc est, sublatus à terra in caelum localitèr & visibilitèr. Corpus; ergò non ore in caena percipiendum, sed fide in caelo. 2 Natus è virgin Maria &c. Ergò verum & naturale corpus habuit, longum, latum, altū, alicubi situm & loco circumscriptū; unde constat panem in caena non propriè ipsū corpus, sed eius tantùm symbolum esse posse. II. Cum circumstantijs dati loci. 1 Accepit, fregit. Hîc non est verisimile Christum inter discipulos sedentem, suis manibus proprium corpus accepisse & fregisse. Ergò panis tantùm signum & sigillum est. 2 Traditum pro vobis. Panis nullo modo dici potest traditus esse pro nobis, sed Christi corpus; ergo panis secundum [Greek or Hebrew] non est corpus, sed symbolicè. 3 Poculum est novum Testamentum, non propriè, sed per Metonymiam: ergò nihil impedit, quin similitèr Metonymia sit in his verbis, Hoc est corpus meum. ⟨image 22⟩4 Christus ipse panem comedit, non tamen corpus suum. 5 Hoc facite in mei recordationem: ergo Christus non corporalitèr ori praesens, sed spiritualiter fidei cordis adest. 6 Donec veniat. Ergo Christus absens corpore. 7 Christus non dixit, sub specie panis, vel in pane; sed hoc, id est, panis est corpus meum. III. Cum natura Sacramenti: quia ponit analogiam inter signum & rem significatam; quae nulla esse debet, si panis est propriè corpus. IIII. Cum locis similibus. Gen. 17. 10. Hoc est foedus meum inter me & vos, &c. Circumcidetis igitur carnem preputij vestri, ut sit signum foederis inter me & vos. 1. Cor. 10. 4. Bibebant ex sequenti spirituali petra: Petra verò erat Christus.