A09452:135
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
4 Dicta de Deo quae speciem mali prae see ferunt, per operantem permissionem intelligenda. Nehem. 9. 37. Nam proventum suum effert regibus quos praeposuisti nobis propter peccata nostra: etiam in corpora nostra dominā tur, & in jumenta nostra pro voluntate sua, adeò ut in angustia magna simus. Isa. 19. 14. Jehovah miscente in medio eius spiritū perversitatum; facient ut erret Egyptus in omni opere suo. Exo. 4. & 7. & 9. & 11. & 14. Deus indurat cor Pharaonis. Deut. 2. 30. Obduravit deus tuus spiritum eius, & obsirmavit animum eius, ut traderet illum in manum tuam, sicut est hoc tempore. Jos. 11. 20. A Jehova fuit quód obfirmabant animum suum ad occurrendum bello Israeli, ut internecioni de voveret illas, nec fieret illis gratia sed perderet illas. 1. Sam. 2. 25. Non auscultarunt voci patris sui, quia Jehova volebat illos perdere. 2. Chr. 22. 7. Se• à Deo fuit proculcatio Achaziae. Psal. 105. 25. Mutavit animum istorum ut odio haberent populū suum, ut machinarentur contra servos suos. Rom. 1. 28. ⟨image 25⟩Tradidit eos Deus in mentem reprobā. 2. Thess. 2. 11. Mittet illis deus efficaciam illusionis, ut credant mendacio. Ezec. 14. 9. Ipse autem Propheta cùm pellectus fuerit ut eloquatur verbū: Ego Jehovah pellexero prophetam ipsum, & extendens manum meam contra ipsum, perdam ipsum è medio populi mei.