A09452:142
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
8 Oratio superlativa aut exclusiva de una persona usurpata, non excludit alias divinitatis personas, sed creaturas & fictitia numina; quibus verus Deus sive in una sive pluribus personis opponitur. Joh. 17. 3. Haec est estem vita aeterna, ut te solum cognoscant esse verum Deum, & quem misisti Jesum Christum. Patrem solum verum Deum appellat, ut falsis omnibus dijs opponat. Rom. 16. 27. Soli sapienti Deo gloria per Jesum Christum. 1. Tim. 1. 17. Joh 10. 29. Pater maior est omnibus; non caeteris personis sed creaturis. Mar. 13. 37. Solus pater novit diem Judicij. Omnia opera Trinitatis ad extra & attributa inclusivè intelligenda sunt.
8 Oratio superlativa aut exclusiva de vna persona vsurpata, non excludit alias divinitatis personas, sed creaturas & fictitia numina; quibus verus Deus sive in vna sive pluribus personis opponitur. Ioh. 17. 3. Haec est estem vita aeterna, vt te solum cognoscant esse verum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Patrem solum verum Deum appellat, vt falsis omnibus dijs opponat. Rom. 16. 27. Soli sapienti Deo gloria per Iesum Christum. 1. Tim. 1. 17. Ioh 10. 29. Pater maior est omnibus; non caeteris personis sed creaturis. Mar. 13. 37. Solus pater novit diem Iudicij. Omnia opera Trinitatis ad extra & attributa inclusivè intelligenda sunt.
9 Quando Deus absolutè sive per se consideratur, tres personae comprehenduntur. quando confertur cum persona Trinitatis, patrem significat.