A09452:174
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
4. In supputationibus sacris, propter impietatem principis, vel nomen eius vel numerus annorum, quibus malè administravit, omittuntur.
4. In supputationibus sacris, propter impietatem principis, vel nomen eius vel numerus annorum, quibus malè administrauit, omittuntur.
1. Sam. 13. 1. Saul duobus regnavit super Israelem. Subaudi, legitimè, vel, ut inquit Lyra, de Jure: aliâs verò plures annos regnavit, Mat. 1. 8. Joram genuit Hosiam. Hîc propter impietatem tres omittuntur Achaziah, Joas, Amaziah.
1. Sam. 13. 1. Saul duobus regnauit super Israelem. Subaudi, legitimè, vel, vt inquit Lyra, de Iure: aliâs verò plures annos regnauit, Mat. 1. 8. Ioram genuit Hosiam. Hîc propter impietatem tres omittuntur Achaziah, Ioas, Amaziah.
5. Datum tempus sumitur vel completè, vel incompletè: eiusque partes intelliguntur vel inclusivè vel exclusivè. Ut:
5. Datum tempus sumitur vel completè, vel incompletè: eiusque partes intelliguntur vel inclusiuè vel exclusiuè. Vt: