A09452:18
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verbi miranda est excellentia, quae partim ejus natura, partim operation cernitur.
Verbi miranda est excellentia, quae partim ejus natura, partim operatione cernitur.
Excellentia naturae, est vel Perfectio vel Aeternitas.
Perfectio est vel Sufficientia vel Puritas. Sufficientia est, qua verbum Dei ita completum est, ut nihil vel addi vel demi possit, quod ⟨image 4⟩ad finem ejus proprium pertineat. Psal. 19. 7. Lex Domini perfecta convertens animam. Revel. 22. 18, 19. Puritas est, quo integrum in se, fraudis & erroris expers manet. Psal. 12. 6. Eloquia Jehovae eloquia pura sunt; argentum purgatum in catino lectissimo terrae, defaecatum septies.
Perfectio est vel Sufficientia vel Puritas. Sufficientia est, qua verbum Dei ita completum est, ut nihil vel addi vel demi possit, quod ⟨image 4⟩ad finem ejus proprium pertineat. Psal. 19. 7. Lex Domini perfecta convertens animam. Revel. 22. 18, 19. Puritas est, quo integrum in se, fraudis & erroris expers manet.