A09452:226
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Fundamentum applicationis est, scire an locus datus sit vel Legalis sententia, vel Evangelica. ⟨image 41⟩Nam in praedicando alia est opera•io legis, alia Evangelij: lex enim hactenus est efficax, quòd nobis peccati morbum indicat & per accidens exasperat; remedium verò nullum praebet. Evangelium autem sicut docet quid faciendum: ita etiam adiunctam habet efficaciam Spiritus sancti, quo regenerati, vires habemus & credendi Evangelij, & quae jubet, praestandi. Lex ergo, docendi ordine, prior est; Evangelium posterius.
Fundamentum applicationis est, scire an locus datus sit vel Legalis sententia, vel Euangelica. ⟨image 41⟩Nam in praedicando alia est opera•io legis, alia Euangelij: lex enim hactenus est efficax, quòd nobis peccati morbum indicat & per accidens exasperat; remedium verò nullum praebet. Euangelium autem sicut docet quid faciendum: ita etiam adiunctam habet efficaciam Spiritus sancti, quo regenerati, vires habemus & credendi Euangelij, & quae iubet, praestandi. Lex ergo, docendi ordine, prior est; Euangelium posterius.
Legalis sententia est, quae de justitia inhaerente perfecta, de vita aeterna legis operibus data, de peccatis contrariis, deue maledictione ijs debita: ut, Gal. 3. 10. Quot quot ex operibus legis sunt, sub execratione sunt: scriptum est enim, execrabilis quisquis non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Matth. 5. 3, 7. Progenies viperarum quis vobis praemonstravit ut fugeretis à futura ira? 10. Jam verò securis ad radicem arborum posita est: omnis igitur arbor non ferens fructum bonum, exciditur & in ignem abijcitur.