A09452:227
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Legalis sententia est, quae de justitia inhaerente perfecta, de vita aeterna legis operibus data, de peccatis contrariis, deue maledictione ijs debita: ut, Gal. 3. 10. Quot quot ex operibus legis sunt, sub execratione sunt: scriptum est enim, execrabilis quisquis non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Matth. 5. 3, 7. Progenies viperarum quis vobis praemonstravit ut fugeretis à futura ira? 10. Jam verò securis ad radicem arborum posita est: omnis igitur arbor non ferens fructum bonum, exciditur & in ignem abijcitur.
Legalis sententia est, quae de iustitia inhaerente perfecta, de vita aeterna legis operibus data, de peccatis contrariis, deue maledictione ijs debita: vt, Gal. 3. 10. Quot quot ex operibus legis sunt, sub execratione sunt: scriptum est enim, execrabilis quisquis non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis vt faciat ea. Matth. 5. 3, 7. Progenies viperarum quis vobis praemonstrauit vt fugeretis à futura ira? 10. Iam verò securis ad radicem arborum posita est: omnis igitur arbor non ferens fructum bonum, exciditur & in ignem abijcitur.
Evangelica est, quae de Christo eiusue beneficiis deue fide bonis operibus fructificante praecipit: ut, Joh. 3. 16. Ita Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum dederit, ut quisq•is credit in eum, non pereat, sed habeat ⟨image 41⟩vitam aeternam.
Euangelica est, quae de Christo eiusue beneficiis deue fide bonis operibus fructificante praecipit: vt,