A09452:23
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Scriptura est verbum Dei scriptum lingua Ecclesiae convenient, per homines immediatè vocatos, ut essent Amanuenses Spiritus sancti. 2. Pet. 1. 21. Non enim libidine hominis allata est olim Prophetia, sed [[Greek or Hebrew]] acti à Spiritu sancto loquuti sunt, sancti Dei homines.
Scriptura est verbum Dei scriptum lingua Ecclesiae conveniente, per homines immediatè vocatos, ut essent Amanuenses Spiritus sancti. 2. Pet. 1. 21. Non enim libidine hominis allata est olim Prophetia, sed [〈non-Latin alphabet〉] acti à Spiritu sancto loquuti sunt, sancti Dei homines.
Canonica dicitur, quia est tanquam Canon, id est, amussis vel perpendiculum architecti, cujus ope & invenienda primùm, tum deinde exploranda veritas. Gal. 6. 16. Et quicunque [[Greek or Hebrew]] secundum hanc regulam incedent. Itaque supremum & absolutum de ecclesiae ⟨image 5⟩controversiis judicium huic deferendum est.
Canonica dicitur, quia est tanquam Canon, id est, amussis vel perpendiculum architecti, cujus ope & invenienda primùm, tum deinde exploranda veritas. Gal. 6. 16. Et quicunque [〈non-Latin alphabet〉] secundum hanc regulam incedent. Itaque supremum & absolutum de ecclesiae ⟨image 5⟩controversiis judicium huic deferendum est.