A09452:26
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Vetus Testamentum, est prima pars Scripturae, per Prophetas exaratum sermone Hebraeo vel saltem Chaldaeo, vetus illud operum faedus in primis explicans. Luc. 16. 29. & 24. 27. Et exorsus à Mose & omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso scripta erant.
Distinguitur libris, qui sunt vel historici, vel Dogmatici, vel Prophetici.
Historici sunt narrationes de rebus gestis ad doctrinam in libris aliis positam & illustrandam & confirmandam. 1. Corinth. cap. 10. vers. 10. Haec autem omnia [[Greek or Hebrew]] typicè eveniebant ijs: scripta sunt verò ad nostri admonitionem. Rom. cap. 15. vers. 4. Nam quae ante scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.
Historici sunt narrationes de rebus gestis ad doctrinam in libris aliis positam & illustrandam & confirmandam. 1. Corinth. cap. 10. vers. 10. Haec autem omnia [〈non-Latin alphabet〉] typicè eveniebant ijs: scripta sunt verò ad nostri admonitionem. Rom. cap. 15. vers. 4. Nam quae ante scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.