A09452:262
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Lapsus qui est in apprehensione Christi, est desperatio.
Desperatis restituendis adhibenda sunt: Exploratio & Remedium.
Exploratio est vel causae tentationis, vel status.
Exploratio causae commodè fit privata confessione, Jam. 5. 17. Confitemini alij aliis offens as, & orate alij pro aliis ut sanemini. Sed ne ex confessione ca•nificina quaedam fiat, his ea cautionibus circumscribenda est. I. Debet esse libera non coacta; quia ex ea salus non pendet. II. Non omnium peccatorum esse debet, sed eorum tantùm quae conscientiam ⟨image 47⟩premunt, è quibus nisi revelentur, gravius immineat periculum. III. Pastoribus praecipuè fiat; ita tamen ut sciamus aliis in ecclesia fidelibus tutò fieri posse.