A09452:270
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VII. Mixtus populus.
Mixtus populus sunt Ecclesiarum nostrarū caetus. His doctrina quaevis proponi potest sive legalis, sive Evangelica; si limitatio doctrinae & circum scriptio ad eas personas fiat, quibus conuenit. Joh. cap. 7. v. 37. Ultimo autem die illo magno festi stetit Jesus & clamavit ⟨image 48⟩dicens, non, [quisque sed] si quis sit it, veniat ad me & bibat. Et Prophetarum in concionando hic mos fuit, improbis judicia & interitum denunciare; resipiscentibus liberationem in Christo promittere. [Greek or Hebrew]. Si in publico caetu desperet, quis caeteris obfirmatis, quid agendum est? [Greek or Hebrew]. Obfirmati legem audiant circumscriptam limitibus personarum & vitiorum; & Evangelii vocem audiat afflicta conscientia sibi speciatim applicatam.
Mixtus populus sunt Ecclesiarum nostrarū caetus. His doctrina quaevis proponi potest siue legalis, siue Euangelica; si limitatio doctrinae & circum scriptio ad eas personas fiat, quibus conuenit. Ioh. cap. 7. v. 37. Ultimo autem die illo magno festi stetit Iesus & clamavit ⟨image 48⟩dicens, non, [quisque sed] si quis sit it, veniat ad me & bibat. Et Prophetarum in concionando hic mos fuit, improbis judicia & interitum denunciare; resipiscentibus liberationem in Christo promittere. 〈non-Latin alphabet〉. Si in publico caetu desperet, quis caeteris obfirmatis, quid agendum est? . Obfirmati legem audiant circumscriptam limitibus personarum & vitiorum; & Evangelii vocem audiat afflicta conscientia sibi speciatim applicatam.