[Greek or Hebrew] est, qua doctrina adhibetur ad ⟨image 49⟩reformandam vitam ab impietate & injustitia. Hujus loci est Admonitio. Haec facienda est, primò generalitèr, omissis circumstantiis personarum. 2. Sam. cap. 12. Nathan Davidem ad peceati sui cognitionem adducit •pe generalis parabolae. Act. cap. 19. vers. 25. Spectatis & auditis Paulum non solùm Ephesinam, sedprope toti•• Asiae multam turbam persuadendo avertisse, (quòd dicat deos illos nō esse qui manibus fiant.) 34. Tum scriba, quùm repressisset turbam, dixit, viri Ephesii, &c. Adduxistis homines istos, neque sacrilegos, neque contumeliosos in deam vestram. Posteà si prior non valeat, specialius urgenda. 1. Tim. 5. 20. Eos qui peccant coram omnibus argue, ut & caeteri timeant. Verū semper, in ipso odio peccati, eluceat in verbis amor personae: seque ipsum Minister in reprehensione (si possit) includat, ut mitior ea sit & mollior. Dan. 4. 16. Tum Daniel &c. Domine mi, somnium hoc eveniat osoribus tuis, & interpretatio •iu• ivimicis tuis. 17. Arbor illa quam vid•sti &c. tu es. Gal. 2. 15. Nos natura Judaei & non ex gentibus peccatores. 1. Cor. 9. 6. Haec autem fratres, figura quadam transtuli ad meipsum, & Apollo propter vos: ut in nobis discatis, supr• id quod scriptu• est non sapere.
〈non-Latin alphabet〉 est, qua doctrina adhibetur ad ⟨image 49⟩reformandam vitam ab impietate & injustitia. Hujus loci est Admonitio. Haec facienda est, primò generalitèr, omissis circumstantiis personarum. 2. Sam. cap. 12. Nathan Davidem ad peceati sui cognitionem adducit •pe generalis parabolae. Act. cap. 19. vers. 25. Spectatis & auditis Paulum non solùm Ephesinam, sedprope toti•• Asiae multam turbam persuadēdo avertisse, (quòd dicat deos illos nō esse qui manibus fiant.) 34. Tum scriba, quùm repressisset turbam, dixit, viri Ephesii, &c. Adduxistis homines istos, neque sacrilegos, neque contumeliosos in deam vestram. Posteà si prior nō valeat, specialius vrgenda. 1. Tim. 5. 20. Eos qui peccant coram omnibus argue, vt & caeteri timeāt. Verū semper, in ipso odio peccati, eluceat in verbis amor personae: seque ipsum Minister in reprehensione (si possit) includat, vt mitior ea sit & mollior. Dan. 4. 16. Tum Daniel &c. Domine mi, somnium hoc eveniat osoribus tuis, & interpretatio •iu• iuimicis tuis. 17. Arbor illa quam vid•sti &c. tu es. Gal. 2. 15. Nos natura Iudaei & non ex gentibus peccatores. 1. Cor. 9. 6. Haec autem fratres, figura quadam transtuli ad meipsum, & Apollo propter vos: vt in nobis discatis, supr• id quod scriptu• est non sapere.