A09452:287
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
[Greek or Hebrew]. I. Necessarium esse ut veritatem cognitam quoties est opus, publicè profiteamur. II. Confessionem etiam cum fortunarum & capitis periculo faciendam. III. Prae Christo eiusque veritate vitam nostrā contemni debere. IIII. Quibus Christum, eiusque veritatem negare timor non est, paratas esse aeternas paenas & anima & corpore ⟨image 50⟩luendas. V. Ut rectè confessionem faciamus, Deum nobis regendis intentum esse. VI. Providentiam Dei non solum esse generalem, sed etiam specialem, quae minimas quasque res nostras, etiam pilos capitis, officiosè curet.
〈non-Latin alphabet〉. I. Necessarium esse vt veritatem cognitam quoties est opus, publicè profiteamur. II. Confessionem etiam cum fortunarum & capitis periculo faciendam. III. Prae Christo eiusque veritate vitam nostrā contemni debere. IIII. Quibus Christum, eiusque veritatem negare timor non est, paratas esse aeternas paenas & anima & corpore ⟨image 50⟩luendas. V. Vt rectè confessionem faciamus, Deum nobis regendis intentum esse. VI. Providentiam Dei non solum esse generalem, sed etiam specialem, quae minimas quasque res nostras, etiam pilos capitis, officiosè curet.
[Greek or Hebrew]. I. Errant, qui existimant satis esse si fidem, rectamue de religione sententiam corde amplectantur, atque ita conscientiam suam uni Deo probent: intereà apud homines liberum esse quidvis concedere aut affirmare, prout loci temporis & personarum conditio fert, praesertim ubi imminere videtur vitae discrimen. II. Errant Epicurei, negantes divinam providentiam; quia putant Dei maiestate indignum res humanas curare. III. Errant Stoici, qui putant omnia fato regi. IIII. Errant, qui casum & fortunam constituunt, citra ullam providentiae divinae sapientem ordinationem. V Errant Pelagiani, plus justo humanis viribus tribuentes, perinde acsi in hominum manu esset positum, fidem pro arbitrio amplecti, in eadem perseverare eandem intrepidè confiteri ad finem usue. VI. Errant, qui plus nituntur externis rebus & caducis opibus, quàm divinae potentiae ac bonitati.