A09452:312
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sanctitatis praecipuè partes sunt. I. Bona conscientia. 2. Cor. cap. 1. vers. 12. Nam gloriatio nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod cum simplicitate & synceritate Dei, non cum sapientia carnali, sed •um gratia Dei, versati sumus in mundo. 1. Timoth. cap. 1. vers. 19. Retinens fidem & bonam conscientiam: qua expulsa, nonnulli naufragium fidei fecerunt. Act. cap. 24. vers. 16. Intereà verò ipse me exerceo, ad conscientiam babendam sine offendiculo apud Deum & apud ⟨image 55⟩homines semper. Haec si deest, os loquentis clausum est. Isa. cap. 56. Speculators isti caeci quotquot sunt non agnoscunt: quotquot sunt canes sunt muti, non possunt latrare: tempori seruiunt: jacent, amant dormitionem. II. Sensus interior doctrinae tradendae. Lignum flammae capax non deflagrat nisi admoto igni: & ipse prior debet piè affectus esse, qui vult pios affectus ciere in aliis. Ergo quales motus concio requirit, tales concionator in animo suo privatim excitabit, ut eosdem in auditoribus avendat. III. Timor Dei, quo, veneratione divinae maiestatis percitus, sobriè & moderatè loquitur. IV. Amor populi, quo se illorum cupere salutem ostendit. 1. Thess. 2. 7. Sed fuimus placidi in medio vestri, ut si nutrix foveat suos foetus. V. Minister quoque [Greek or Hebrew] esse debet, id est, propter constantiam, integritatem, gravitatem, veracitatem, reverendus, quique reverentiam aliis praestare sciat, vel privatim, vel publicè, prout audientium singulorum personis congr• it. VI. [Greek or Hebrew], id est, temperans, qui affectus vehementiores intus coërcet, & externos mores ac gestus moderatos habet & simplices, quibus dignitas & authoritas conciliantur & conseruantur. Ergo nec [Greek or Hebrew] esse debet nec [Greek or Hebrew], ⟨image 56⟩id est, sectator vini, nec litigator, nec percussor, nec iracundus: & qui juniores sunt, exerceant se ad pietatem, & juveniles cupiditates fugiant,