A09452:34
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Libri Prophetici sunt praedictiones, vel de judiciis Dei ob peccata populorum, vel de liberatione Ecclesiae, Christi adventu per•iciendae.
His autem praedictionibus resipiscentiae doctrinam immiscent, & resipiscentibus consolationes in Christo ferè semper adjiciunt.
His quoque mos est prolixas quas habebant conciones, [Greek or Hebrew] proponere ad audientium memoriam & intelligentiam juvandam. Esa. 8. 1. Edixit autem Jehova mihi, sume tibi volumen magnum, & scribe in eo stylo humano. Habac. 2. 2. Scribe visionem, & quidem perspicuè in istis tabulis, ut percurrat lecturus eam.
His quoque mos est prolixas quas habebant conciones, 〈non-Latin alphabet〉 proponere ad audientium memoriam & intelligentiam juvandam. Esa. 8. 1. Edixit autem Iehova mihi, sume tibi volumen magnum, & scribe in eo stylo humano. Habac. 2. 2. Scribe visionem, & quidem perspicuè in istis tabulis, ut percurrat lecturus eam.