A09452:41
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec de veteri Testamento.
Novum Testamentum est secunda pars Scripturae graeco sermone scriptum per Apostolos, ⟨image 7⟩vel saltem ab iis approbatum, novi foederis doctrinam explicatè proponens. Ephes. 2. 20. Superstructi super fundamentum Prophetarum & Apostolorum.
Marci Evangelium approbavit Petrus; quo dictante scripsit Niceph. 2. cap. 45. Et Lucae Evangelium Johannes Evangelista. Leve est quod ab Eusebio refertur, eius authorem fuisse Paulum è locis duobus. 2. Timoth. cap. 2. vers. 8. Rom. cap. 2. vers. 16. Hîc enim non de certo libro, sed de toto ministerio loquitur; nam addit, Pro quo laboro usque ad vincula.
Marci Evangelium approbavit Petrus; quo dictante scripsit Niceph. 2. cap. 45. Et Lucae Evangelium Iohannes Evangelista. Leve est quod ab Eusebio refertur, eius authorem fuisse Paulum è locis duobus. 2. Timoth. cap. 2. vers. 8. Rom. cap. 2. vers. 16. Hîc enim non de certo libro, sed de toto ministerio loquitur; nam addit, Pro quo laboro vsque ad vincula.