A09452:43
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Marci Evangelium approbavit Petrus; quo dictante scripsit Niceph. 2. cap. 45. Et Lucae Evangelium Johannes Evangelista. Leve est quod ab Eusebio refertur, eius authorem fuisse Paulum è locis duobus. 2. Timoth. cap. 2. vers. 8. Rom. cap. 2. vers. 16. Hîc enim non de certo libro, sed de toto ministerio loquitur; nam addit, Pro quo laboro usque ad vincula.
Marci Evangelium approbavit Petrus; quo dictante scripsit Niceph. 2. cap. 45. Et Lucae Evangelium Iohannes Evangelista. Leve est quod ab Eusebio refertur, eius authorem fuisse Paulum è locis duobus. 2. Timoth. cap. 2. vers. 8. Rom. cap. 2. vers. 16. Hîc enim non de certo libro, sed de toto ministerio loquitur; nam addit, Pro quo laboro vsque ad vincula.
Continet partim Historias, partim Epistolas. Historiae sunt
I. Quatuor Evangelia; Matthaei, Marci. Lucae, Johannis; quae sunt, historia de Christi in mundum exhibiti vita, gestis, doctrina, à conceptione usque ad ascensionem in caelum. Quatuor autem sunt scriptores, auriti duo; alii etiam oculati duo; ut pleniorem de historiae veritate fidem facerent. Evangelistarum discrimen sic est. Matthaeus doctrinas Christi explicat. Marcus historiae brevitatem sectatur; neque tamen epitomen confecit Evangelii à Matthaeo scripti, sicut Hieronymus putavit, quia ab initio tractandi ratione est dissimilis: in progressu ⟨image 7⟩