A09452:44
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Continet partim Historias, partim Epistolas. Historiae sunt
I. Quatuor Evangelia; Matthaei, Marci. Lucae, Johannis; quae sunt, historia de Christi in mundum exhibiti vita, gestis, doctrina, à conceptione usque ad ascensionem in caelum. Quatuor autem sunt scriptores, auriti duo; alii etiam oculati duo; ut pleniorem de historiae veritate fidem facerent. Evangelistarum discrimen sic est. Matthaeus doctrinas Christi explicat. Marcus historiae brevitatem sectatur; neque tamen epitomen confecit Evangelii à Matthaeo scripti, sicut Hieronymus putavit, quia ab initio tractandi ratione est dissimilis: in progressu ⟨image 7⟩alium ordinem sequitur, partim res uberius tractando; partim novas interserendo. Lucas historiam plenam & certo ordine descriptam intendit. Johannes in explicanda Christi Deitate & fructu, qui inde ad nos provenit, ferè totus est. Hieronymus Evangelistas ab exordiis distinguit. Matthaeum similem dicit esse homini, quòd ab humanitate Christi orditur; Marcum leoni, quòd à praedicatione Johannis, quae fuit quasi rugitus leonis; Lucam bovi, quòd à Zacharia sacerdote sacrificante; Johannem aquilae; quòd quasi altè volans à Deitate Christi incipit. II. Acta Apostolorum, de gestis praecipuè Petri & Pauli historia descripta; ut extaret exemplar administrandi Ecclesiam. 2. Timoth. 3. 10, 11. III. Apocalypsis historia prophetica à temporibus Johannis Apostoli, de statu Ecclesiae ad finem usque mundi.
I. Quatuor Evangelia; Matthaei, Marci. Lucae, Iohannis; quae sunt, historia de Christi in mundum exhibiti vita, gestis, doctrina, à conceptione usque ad ascensionem in caelum. Quatuor autem sunt scriptores, auriti duo; alii etiam oculati duo; ut pleniorem de historiae veritate fidem facerent. Evangelistarum discrimen sic est. Matthaeus doctrinas Christi explicat. Marcus historiae brevitatem sectatur; neque tamen epitomen confecit Evangelii à Matthaeo scripti, sicut Hieronymus putavit, quia ab initio tractandi ratione est dissimilis: in progressu ⟨image 7⟩