GRavis est & arduus, si quis alius ex omni Theologia locus is, qui est de formandis Concionibus. Quippe materies ei ad explicandum destinata, Prophetia est: eximium verè donum, si vel dignitate metiamur eam, vel usu. Dignitas ex eo constabit, quòd velut Domina, quadrigis vecta fertur sublimiùs; ubi caetera & linguarū & artium dona, huic ex longo interuallo ancillentur. Dignitati quoque duplex respondet usus: unus, quòd Ecclesiam colligat & numerum electorum complete: alter, quòd lupos arceat ⟨image 11⟩à caulis Domini. Haec en••• verè est illa Flexamina, qua mentes hominum repugnantes, ex impia & immani vita ad Christiànam fidem & resipiscentiam mitigantur. Hac etiam illa est machina quae v• veteres concussit •aereses, ita etiam pa•cis jam elapsis annis Antichrist• illi us nervo• exercuit. Unde si quaera•ur, quod donum excellat unum ex omnibus, Prophetiae certè palma danda est. Quanto vero quaeque res illustrior est, tanto diligentius excolenda praeceptorum varietate & copia. Idcirco, quùm animaduerterem hunc locum à multis tractari sic, ut si reliquae arts suarepeterent, nudus ille & inops maneret; replicui Theologorum libros, & regulis inde collectis eam substravi, quam utiliorem judicavi met hodum: ut ad usum mel•ores possent esse & ad memoriam aptiares. Emitto etiam in lucem eas, visi quid recti attulerint, probentur: si vitiosi quid, vapulent, & de erratis poenas vel ungue vel asterisco luant. Et quisquis has dignaris legere, ubi certus es de ista, qua• tracto, concionandi via, perge mecum: ubi haeres in bivio, quaere mecum: ubi de•texus tuos vid••is, redito ad me: ubi meos, revocato me. Quod enim mihi jam placet, ne placebit quidem, si pijs & moderatis hominibus non placea•. Sed si conatum nostrum quisquam, utcunque per exilem arros•rit, id unum agi tantùm sciat, ut prosim Ecclesiae dei: ⟨image 11⟩factique mei conscientiam esse e•erriculum calumniarum omnium. Deo jam vos commendo: Propheticam hanc, & vobis & Deo. Anno salutis M. D. XCII. Maij 1o.
GRavis est & arduus, si quis alius ex omni Theologia locus is, qui est de formandis Concionibus. Quippe materies ei ad explicandum destinata, Prophetia est: eximium verè donum, si vel dignitate metiamur eam, vel vsu. Dignitas ex eo constabit, quòd velut Domina, quadrigis vecta fertur sublimiùs; vbi caetera & linguarū & artium dona, huic ex lōgo interuallo ancillentur. Dignitati quoque duplex respondet vsus: vnus, quòd Ecclesiam colligat & numerum electorum compleat: alter, quòd lupos arceat ⟨image 11⟩à caulis Domini. Haec en••• verè est illa Flexamina, qua mentes hominum repugnantes, ex impia & immani vita ad Christiànam fidem & resipiscentiam mitigantur. Hac etiam illa est machina quae v• veteres concussit •aereses, ita etiam pa•cis iam elapsis annis Antichrist• illi us nervo• exercuit. Vnde si quaera•ur, quod donum excellat vnum ex omnibus, Prophetiae certè palma danda est. Quanto vero quaeque res illustrior est, tanto diligentius excolenda praeceptorum varietate & copia. Idcirco, quùm animaduerterem hunc locum à multis tractari sic, vt si reliquae artes suarepeterent, nudus ille & inops maneret; replicui Theologorum libros, & regulis inde collectis eam substraui, quam vtiliorem iudicaui met hodum: vt ad vsum mel•ores possent esse & ad memoriam aptiares. Emitto etiam in lucem eas, visi quid recti attulerint, probentur: si vitiosi quid, vapulent, & de erratis poenas vel vngue vel asterisco luant. Et quisquis has dignaris legere, vbi certus es de ista, qua• tracto, concionandi via, perge mecum: vbi haeres in bivio, quaere mecum: vbi de•texus tuos vid••is, redito ad me: vbi meos, reuocato me. Quod enim mihi iam placet, ne placebit quidem, si pijs & moderatis hominibus non placea•. Sed si conatum nostrum quisquam, vtcunque per exilem arros•rit, id vnum agi tantùm sciat, vt prosim Ecclesiae dei: ⟨image 11⟩factique mei conscientiam esse e•erriculum calumniarum omnium. Deo iam vos commendo: Propheticam hanc, & vobis & Deo. Anno salutis M. D. XCII. Maij 1o.