A09452:60
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ecclesia verò de Canone testari potest, suadere non potest. Nam ita vox Ecclesiae essetfirmior Dei voce; & tota salutis ratio ab hominibus penderet quo quid miseriùs dici ⟨image 9⟩posset.
Probatio [Greek or Hebrew] est, quae non demonstrat vel suadet, sed tantùm testatur, & certis indiciis approbat verum Canonem. Haec multiplex est.
Probatio 〈non-Latin alphabet〉 est, quae non demonstrat vel suadet, sed tantùm testatur, & certis indiciis approbat verum Canonem. Haec multiplex est.
I. Perpetuus Ecclesiae consensus; Veteris Judaicae. Rom. 3. 2. Primarium illud est quòd illis credita sunt eloquia Dei. Novae; I. A Christo & Apostolis, qui ex iis libris citarunt testimonia. II. A Patribus. Origine, ut testatur Eusebius lib. 6. 18. & 23. Melitone, ut idem testatur lib. 4. Athanasio, Cyrillo, sermone quarto, Cypriano sive potiùs Ruffino in expositione Symboli, Hilario in praefatione in primum Psalmum, Hieronymo in Prologo Galeato, & in praefatione in libros Salomonis, Epiphanio in libro de ponderibus & mensuris, Damasceno libro de fide 4. Cap. 18. Gregorio Moral. in Job. lib. 9. cap. 27. 111. Conciliis; Niceno, & Laodiceno. Can. 59. His quoque adstipulantur Hugo de So victore de Sacram. lib. 1. cap. 7. N. Lyra, prologo in libros Apocryphos, Hugo Cardinalis in prologo in Josuam. II. Gentium ex parte consensus, & inimicorum eadem asserentium, quae in sacris libris traduntur. De creatione, Homerus & ⟨image 9⟩Plato in Timaeo. De Christo, Joseph. libro 20. Antiquit. cap. 6. & 8. Et lib. 5. de bello Judaico cap. 8. Et lib. 6. cap. 25. 27. 28. 47. De redemptore mundi exhibendo novissimis temporibus Sybillae, ut testatur Lactantius lib. 4. cap. 6. Et Cic. lib. 2. De divinat. & Virgil. Ecloga. 4. De miraculis Christi, Suetonius in Nerone: & Tacitus lib. 5. & 20. De stella magoum, Plin. lib. 2. cap. 25. De infanticidio, Macrob. in Saturnal. De morte Herodis Agrippae, Joseph. lib. 19. Antiquit. cap. 7. De diluvio, Berosus in fragmentis quae extant. Joseph. Antiq. libro 1. cap. 3. & Poetae. De turre Babilonica Eupolemus, ut testatur Eusebius. q. de Preparatione Evangelica. De Columba quam emisit Noë, Plutarchus libr. quod bruta sunt rationalia. De Japhet filio Noë Poëtae multa fabulantur. De sacrificio Abrahami, Alexander Polihist. De miraculis Mosis, Plinius, licet impiè magum appellat. III. Antiquitas; quippe narrationem continet rerum gestatum ab initio mundi. Historiae verò humanae omnis, vel antiquissimae, scriptor non est ullus ante Ezram & Nehemiam, qui fuerunt circa annum mundi, 3500.