De Theologico studio consilium tale esto. I. Corpus Theologiae definitionibus, divisionibus, & proprietatum explicationibus descriptum, & meant & memoria diligentèr imprimito. II. Posteà accede ad legen das ⟨image 13⟩Scripturas hoc ordine; adhibita Grammatica, & Rhetorica, & Logica Analysi, & reliquarum artium subsidio, primùm lege epistolam Pauli ad Romanos, deinde Evangelium Johannis: (utpote quae claves sunt novi Testamenti) & tum demùm reliqui novi Testamenti libri inter legendum faciliores • •unt. His peractis, veteris Testamenti disce primùm libros dogmaticos; inde propheticos, inprimis Isaiam; postremò historicos, inprimis Genesim. III. Praetercà è scriptis orthodoxis, non solùm novae, sed etiam antiquioris Ecclesiae auxilium accersendum est. Ratio. Satanas ut Ecclesiae instaurationem nostro seculo caeptam impedi•et, veteres haereticos ab inferis excitavit. Antitrinitarij enim Arrii & Sabellii dogma interpolarunt. Anabaptistae, Essaeorum, Catharorum, Euthusiastarum, & Donatistarum sectas renovant. Swenckfeldiani Eutychianorum. Euthusiastarum &c. Menon Ebionis: Papistae Pharisaeorum, Encratitarum, Tatianorum, Pelagianorum: Libertini Gnosticorum, Carpocratianorum: Servetus, Samosateni, Arrii, Eutychis, Marcionis, Apollinaris. Postremò, Scismatici qui rescindunt se ab Evangelicis ecclesiis, Pupiani apud Cyprianū, Au••anorum, Donatistarum opinions, facta, ⟨image 13⟩& mores recipiunt. Ergò similiter damnationes haeresiū istarū non tam novae quaerendae, quam veteres illae è Conciliis & Patribus in usum nostrum repetendae, proque ratis habendae. V Inter studendum, necessaria quae occurrunt, & observatione digniora sunt, adversariis recondenda, ut in promptu semper habeas & vetera & nova. VI. Ante haec omnia ardenter orandus est Deus, ut his mediis benedicat, & nobis caecutientibus sensum scripturarū aperiat. Psal. 119. 18. Retege oculos meos ut intuear mirabilia ex lege tua? Apoc. 3. 18. Suadeo ut emas tibi aurum &c. & collyrio inungas oculos duos ut videas.
De Theologico studio consilium tale esto. I. Corpus Theologiae definitionibus, divisionibus, & proprietatum explicationibus descriptum, & mente & memoria diligentèr imprimito. II. Posteà accede ad legen das ⟨image 13⟩Scripturas hoc ordine; adhibita Grammatica, & Rhetorica, & Logica Analysi, & reliquarum artium subsidio, primùm lege epistolam Pauli ad Romanos, deinde Evangelium Iohannis: (vtpote quae claves sunt novi Testamenti) & tum demùm reliqui novi Testamenti libri inter legendum faciliores • •unt. His peractis, veteris Testamenti disce primùm libros dogmaticos; inde propheticos, inprimis Isaiam; postremò historicos, inprimis Genesim. III. Praetercà è scriptis orthodoxis, non solùm novae, sed etiam antiquioris Ecclesiae auxilium accersendum est. Ratio. Satanas vt Ecclesiae instaurationem nostro seculo caeptam impedi•et, veteres haereticos ab inferis excitavit. Antitrinitarij enim Arrii & Sabellii dogma interpolarunt. Anabaptistae, Essaeorum, Catharorum, Euthusiastarum, & Donatistarum sectas renovant. Swenckfeldiani Eutychianorum. Euthusiastarum &c. Menon Ebionis: Papistae Pharisaeorum, Encratitarum, Tatianorum, Pelagianorum: Libertini Gnosticorum, Carpocratianorum: Servetus, Samosateni, Arrii, Eutychis, Marcionis, Apollinaris. Postremò, Scismatici qui rescindunt se ab Evangelicis ecclesiis, Pupiani apud Cyprianū, Au••anorum, Donatistarum opiniones, facta, ⟨image 13⟩& mores recipiunt. Ergò similiter damnationes haeresiū istarū non tam novae quaerendae, quam veteres illae è Conciliis & Patribus in vsum nostrum repetēdae, proque ratis habendae. V Inter studendum, necessaria quae occurrūt, & observatione digniora sunt, adversariis recondēda, vt in promptu semper habeas & vetera & nova. VI. Ante haec omnia ardenter orandus est Deus, vt his mediis benedicat, & nobis caecutientibus sensum scripturarū aperiat. Psal. 119. 18. Retege oculos meos vt intuear mirabilia ex lege tua? Apoc. 3. 18. Suadeo vt emas tibi aurum &c. & collyrio inungas oculos •uos vt videas.