A09452:82
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
DE PROPHETJCA. › Chapter 4: DE INTERPRETAtione Scripturarum.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Circumstantiae dati loci hae sunt; Quis? Cui? Qua occasione? Quo tempore? Quo ⟨image 14⟩loco? Quo fine? Quid antecedit? Quid sequitur?
Collatio locorum est, qua loci tanquam paralleli juxta se ponuntur, ut sensus eorum clariùs elucescat. Act. 9. 22. Saulus autem magis invalescebat, & confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, [[Greek or Hebrew]] collatis testimonijs (id est, collatis Scripturae locis, sicut artifices aliquid compacturi sotent singulas parts apt are inter se, ut aliae alijs adamussim quadrent) demonstrans eum esse Christum.
Collatio locorum est, qua loci tanquam paralleli juxta se ponuntur, ut sensus eorum clariùs elucescat. Act. 9. 22. Saulus autem magis invalescebat, & confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci, [〈non-Latin alphabet〉] collatis testimonijs (id est, collatis Scripturae locis, sicut artifices aliquid compacturi sotent singulas partes apt are inter se, ut aliae alijs adamussim quadrent) demonstrans eum esse Christum.
Collatio duplex. Prima est dati loci cum seipso alibi in sacris libris citato & repetito. ut, Isa. 6. 10. Fac ut pinguescat cor pop••l• huius, & aures •ius fac ingravescant, oculique eius fac conniveant: ne videat oculis suis, & auribus suis audiat, & cord suo intelligat, & sanit as obvenia e. Hunc locum sexies repetitum habes in novo Testamento.