A09452:87
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
III. Circumscriptivae, quae sensum & sententiam loci verè restringunt, prout fuit mens Spiritus sancti.
Deut. 6. 13 Jehovam Deum tuum revereberis, & ipsi servies. | Matth. 4. 10 Dominum deum tuum adorabis, & ei solely servies. Isa. 29. 13 Appropinquat populus iste ore suo, & labijs suis honorat me: cor autem suum procul amovet à me: estque reverentia eorum erga me praecepto hominum. | Matth. 15. 8 Quùm appropinquat mihi populus iste, ore & labijs me honorat, cor autem eorum procul à me amovet. 9 Frustrà me colunt docents doctrinas man data hominum. Gen. 2. 24 Proptereà relinquet vir patrem suum & matrem suam, & adhaerebit uxori suae, eruntque in unam carnem. | Matth. 19. 5 Et dixisse, proptereà relinquet homo patrem & matrem, & agglutinabitur uxori suae, & qui duo fuerant in unam carnem futur• sunt. ⟨image 16⟩Isa. 39. 20 Veniet Sioni vindex, & revertentibus à defection è Jacobo. | Rom. 11. 26 Veniet ex Sione liberator ille, & avertet impietates à Jacobo.