A09452:89
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
IIII. Applicatoriae, quibus accommodatur typus ad veritatem; generale ad certam speciem, vel contrà.
Jonae. 1. 7 Paraverat autem Jehova piscem magnum, qu• absorberet Jonam, fuitque Jonah in visceribus illius piscis tribus diebus & tribus noctibus. | Matth. 12. 39 Natio mala & adulterina signum requirit, sed signum non dabitur ei, nisi signum ipsum Jonae prophetae. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre coet• tres dies & tres noctes: ita erit filius hominis. ⟨image 17⟩Isai. 61. 1 Spiritus domini Jehovae est super me: proptereà unxit me Jehova ad evangelizandum pauperibus, misit me ad obligandum eos qui fracti sunt animo, ad proclamandam captivis libertatem & vinctis aperturam ergastuli. 2 Ad proclamandum annum acceptum Jehovae. | Luc. 4. 18 Spiritus Domini super me est: proptereà unxit me ad evangelizandum pauperibus, misit me ad sanandum eos qui sunt contriti corde, praedicandum captivis dimissionem &c. 21 Hodiè impleta est haec Scriptura vobis audientibus. Psal. 69. 22 Dederunt pro alimento mei amarorem, & in siti mea bi•endum dederunt mihi •c•tum. |