Ita vero, etiam Parentum loco sunt in Dei Ecclesia, veluti in civitate quadam, & Verbi, & Gladij Ministri omnes; habentque sibi concreditum ab ipsomet Domino Deo, veluti filiae loco, purum ac legitimū ministerium Sacramentorum. Hic igitur istorum Ecclesiae Parentum (ut ita jam loquamur) fidem ac studium nemo non merito laudaverit, si concreditum sibi ab ipsomet Deo (veluti filiam quandam) purum ac legitimum Sacramentorum ministerium, ab Antichristi Romani, & lenonum suorum ganeis, in quas vi ac tyrannide ipsorum abductum fuerat, in suas ipsorum domos rursus, in curam (inquam) ac custodiam suam reduxerunt. Sed hic cogitare debent utrique, potissimum autem ij, qui non frustra Praecellentes Dei Ministri, Altoresque Ecclesiae Dei a Spiritu Sancto vocantur, Reges (inquam) ⟨image 8⟩ac Monarchae Christiani, satis non esse, si filiam illam e ganeis Papisticis, in aedes rursus suas ipsorum, hoc est, in curam custodiamque suam recipiant, nisi eam etiam omni illo ornatu plane exuant, quem in ganeis ipsis, meretricium ornatum & esse, & haberi sciunt; nequid ejusmodi domi ipsorum conspiciatur, quod pro meretricio haberi posset: in ea potissimum civitate, in qua varia sunt adhuc judicia hominum; neque ab uno homine gubernari possunt; & in qua adhuc multam, infinitamque lenonum turban superesle constat. Neque hic audient persuasiones illorum, qui ornatum ejusmodi (undecunque tandē desumptus esset) honestum nihilominus domi paternae fore existimant, si Patris ipsius authoritate comprobetur. Intelligunt enim, non toti se Civitati omnino, non toti (inquam) Dei Ecclesiae, sed parti duntaxat illius alicui, veluti domui ac familiae cuidam praeesse: et proinde, etiamsi domi suae, pro honestis jam haberi videant, quae ipsi sua authoritate comprobassent; sui interim officij esse agnoscunt (quatenus equidem castitatis am•ntes, publicaeque honestatis studiosi haberi volunt) ut filiae illius, totiusque adeo familiae suae honestatem, non inter domesticos ⟨image 8⟩tantum parietes suos, sed per totam illam civitatem etiam, omni studio, ac cura tueantur, nihilque domi suae conspici patiantur, quod in ejusdem civitatis ganeis, ac lupanaribus, maximo lenonúomnium conatu, ac tyrannide, pro meretricio haberi interim, urgerique, ac propugnari vident.
Ita vero, etiam Parentum loco sunt in Dei Ecclesia, veluti in civitate quadam, & Verbi, & Gladij Ministri omnes; habentque sibi concreditum ab ipsomet Domino Deo, veluti filiae loco, purum ac legitimū ministerium Sacramentorum. Hic igitur istorum Ecclesiae Parentum (ut ita jam loquamur) fidem ac studium nemo non merito laudaverit, si concreditum sibi ab ipsomet Deo (veluti filiam quandam) purum ac legitimum Sacramentorum ministerium, ab Antichristi Romani, & lenonum suorum ganeis, in quas vi ac tyrannide ipsorum abductum fuerat, in suas ipsorum domos rursus, in curam (inquam) ac custodiam suam reduxerunt. Sed hic cogitare debent utrique, potissimum autem ij, qui non frustra Praecellentes Dei Ministri, Altoresque Ecclesiae Dei a Spiritu Sancto vocantur, Reges (inquam) ⟨image 8⟩ac Monarchae Christiani, satis non esse, si filiam illam e ganeis Papisticis, in aedes rursus suas ipsorum, hoc est, in curam custodiamque suam recipiant, nisi eam etiam omni illo ornatu plane exuant, quem in ganeis ipsis, meretricium ornatum & esse, & haberi sciunt; nequid ejusmodi domi ipsorum conspiciatur, quod pro meretricio haberi posset: in ea potissimum civitate, in qua varia sunt adhuc judicia hominum; neque ab uno homine gubernari possunt; & in qua adhuc multam, infinitamque lenonum turbā superesle constat. Neque hic audient persuasiones illorum, qui ornatum ejusmodi (undecunque tandē desumptus esset) honestum nihilominus domi paternae fore existimant, si Patris ipsius authoritate comprobetur. Intelligunt enim, non toti se Civitati omnino, non toti (inquam) Dei Ecclesiae, sed parti duntaxat illius alicui, veluti domui ac familiae cuidam praeesse: et proinde, etiamsi domi suae, pro honestis jam haberi videant, quae ipsi sua authoritate comprobassent; sui interim officij esse agnoscunt (quatenus equidem castitatis am•ntes, publicaeque honestatis studiosi haberi volunt) ut filiae illius, totiusque adeo familiae suae honestatem, non inter domesticos ⟨image 8⟩tantum parietes suos, sed per totam illam civitatem etiam, omni studio, ac cura tueantur, nihilque domi suae conspici patiantur, quod in ejusdem civitatis ganeis, ac lupanaribus, maximo lenonúomnium conatu, ac tyrannide, pro meretricio haberi interim, urgerique, ac propugnari vident.