A26815:1014
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nisi quod tutius domi quam sub dio, magis impune verbis quam armis fallimur. Caeterum quaerere, factumne sit facinus hoc nefarium gratuito s••lere an praemijs propositis, levitate scurrili an architecto aliquo ac machina•ore, qui auctori caedis, homini post hom • es natos vilissimo, vesanam hanc mentem injec•rit, haud est meum. Sed & libenter fatebor, non modo me tunc absentem, sed ne illos quidem qui cadenti adfuerunt, exacte omnia prorsus novisse. Solis v•ro auditionibus, ac diss•minato dispersoque sermoni, temere auctoritatem non tribuerim. Illud vix quisquam dubitat. Principem innocentissimum, cujus fronti nemo impune occurrit, non adverso corpore, sed dum unius comitis monitu respicere seque ve•sare cepit, globo plumbeo, qui & in corpore mansit, hominis histrionis manu, qua feras transfigere solitus erat, ex insidijs trajectum •sse. Perhibent etiam, tanto vulnere afflictum ar•a quid•m arripuisse, quae tamen corporis non amplius potenti excideri•t, adeoque ad h • m, praeda quantumlibet exilis, pervenerint. Inimici quidem, quos surgentes tantofulg•re spes sine exemplo magni Principis haud dubie urebant, ration•m comminis•i facile possunt, cur nullam reddant: nam alienation•m mantis infami percussori quod affingunt, quis hoc persuaserit illis, qui propudium hominis, quidvis audere quasi per dementiam soliti, satis noverunt? Conscijs c•rte, si qui sunt, sceleris, quamvis ⟨p. 440⟩non arma nostra, tortor tamen ingens malus animus & flagitia sua in supplicium vertent. Dabunt nimirum, dabunt poenas ultori Deo qui meruerunt: at perfidiam quod sanguine Principis etiam cumulaverunt, quod postremus flagitiosorum omnium neque luce dignus ornamentum seculi, columen libertatis lae pivavit, quod victima tam nobilis induciarum initium fuit, illud corrigere hu ana art nulla, nullis vocibus ac lamentis deplorare satis unquam possumus. Ad Majestatem tuam imprimis, Rex serenissime, hic dolour pertinet. Tu amisso filio charissimo, qui te & ut Regem devote semper veneratus est, & ut Parentem sanctissime coluit, vulnus accepisti gravissimum, neque cogitatione ulla satis aestimandum. Lugente Germania, Cimbria spem suam ac decus voce lamentabili deplorante, moerentibus bonis, neque malis factum probantibus, ad te tamen tanto magis hic casus pertinet, quanto gravius est filium amisisse quam amicum. Quam ille nunc procul à destination tua cecidit!