A26815:1026
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quanquam ingenue id agnoscam, quodammodo injuriam fieri optimo Heroi, non […] quidem, quod observantiam illi nostram deferamus, quae adversus bene meritos permitti omnibus, etiam imi subsellij hominibus debet: sed quod ex majorum gentium, doctorumque corona nemo surgat, qui hoc sacrum exequi•le peragat. Si enim Achilleis factis non nisi Homerica vox est accommodanda: si dignus est Dhonanus, quod ultro largimur, —Quem nemopraeter Apellem1 Pingeret, aut ne alius Lysippe duceret aera: equidem, quid plerique pronunciaturi sint de audaci hoc facto meo, non obscure • spicio. Verum videmus etiam in convivio caetera splendido, amoenoque, non optimos semper audiri citharoedos; sed ab ijs secundos, tertios, quartos, saepe etiam irfra hos dectos, cum praestantium ac fortasse etiam mediocrium hominum, non ita magna sit copia: Itidem nec mihi vitio verti debet, quod ego, qui supra eruditorum vulgus, nec ingenium, nec doctrinam, nec dicendi usum, mihi ausim vindicare, decrerim nihilominus eum virum oratione mea celebrare, in quo laudando Eloquentia ipsa vires suas periclitari possit. Nimirum, pietati litamus, quae si careat ornatu, fraudi tamen esse nemini debet. Eâdem ijs quoque obscquium praestamus, à quibus hae partes nobis, neque id invitis, injunctae sunt: cuivis nihilominus haut gravatim permissuri, ut conetur Grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anbelet.2 Agi • rgo, ne in nos etiam quadret vetus verbum, portam itineri longissimam esse; missis caeteris, non minori lubentia, quam fiducia, stadium illud ingrediamur, quod animo praesignavimus: & eorum, quae de Dhonana onmi vita comp•rta ac quasi in numerato sunt nobis, memoria quaeque dignissima exponamus, quo ita novo huic coeliti honos suus constet: nos vero tamquam in illustri monumento, quae sequi fas sit, proposita nobis habeamus.
Quanquam ingenue id agnoscam, quodammodo injuriam fieri optimo Heroi, non 〈…〉 quidem, quod observantiam illi nostram deferamus, quae adversus bene meritos permitti omnibus, etiam imi subsellij hominibus debet: sed quod ex majorum gentium, doctorumque corona nemo surgat, qui hoc sacrum exequi•le peragat. Si enim Achilleis factis non nisi Homerica vox est accommodanda: si dignus est Dhonanus, quod ultro largimur, —Quem nemopraeter Apellem