A26815:1031
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec idem militiae nomen apud alios dare voluit, quam eos, qui tum suo & optimi cujusque judicio optimam foverent causam (ne forte pro bello latrocinium sectaretur) tum etiam, qui rei totius militaris supra alios esse intelligentes perhiberentur. Erant illi Mariani Equites, quos ante tricenos trecentosque annos, nomine ordinis Teutonici, in Borussia institutos novimus, ut (quod 1magna cum laude ab ijs factitatum) subigendo paganos, idolorum simul cultum abolerent, Christianaeque religionis pomoeria longius proferrent. Sub horum auspicijs ac signis ita meruit stipendia Petrus, ut non modo victrici manu varias reportaret coronas: sed dignitate etiam Equestri ab illustrissimo Ordine, magno omnium studio, & applausu, fuerit ornatus. Cumque Ducatus Prussiae, abolito Teutonicorum militum ordine, constitueretur: Albertum, Marchionem Brandeburgicum, primum Borussiae Ducem, in militia sectatus fuit; pulchramque & utilissimam eidem operam praebuit in expugnanda Braunsberga: cujus & ⟨p. 449⟩postmodo praefecturam per sexennium insigni fide, nec minori auctoritate gessit. O • d si pulchrum ducitur, paternas imitari virtutes; unde Amasim apud Aegyptios legem sanxisse accepimus ut patris artem saceret illius, ac statum conditionemque vitae ejus sequeretur: nec ab ea laude excludi illustrem hunc virum oportebit. Siquidem egregia Stanislai, fortissimi parentis sui, […] […] imo assecutus fuit. Venerat Stanislaus (ut quemlib•t ducit Deus, cuj•• est terra & plenitudo ejus) ex Crachensi domo, quae apud Silesios celebri est l••o. Sed generis hanc celebritatem virtute plurimum in Borussia adauxit ubi Tentonicis equitibus, nisi Christi eos milites dicere malimus, strenuam navans operam, non modo gloriam obtinuit excellentissani Ducis; sed viri quoque continentissimi immortale adeptus nomen fuit. Veniam mihi dari postulo, si paullum huic rei institero, ut documento illustri planum fiat, licet sit Rara avis in terris nigroque simillima cygno,2 Miles pauco contentus: non tamen ita male agi cum rebus humanis, ut non in•o quoque vitae genere habeat Deus, qui pluimus cujusvis ordinis longissime nominis reverentia post rely quant. Quippe incubuerat regioni omni tempestas fatalis, qua sociorum plurimi, timore, an perfidia, pudendis modis à Magistro suo divortium faciebant. Non ita Stanislaus, cui idem animus, Rerumque prudens, & secundis