A26815:104
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quippe omnis oppidi splendor (uti ego accepi) in scholà publicâ est, quam ibi loci in altricis gratiam benignissimus alumnus erigendam curaverat, Hinc nomen patri repertum, simulque natalibus debitum, deinceps nunquam sibi dissimulandum statuit. Hincque adeo late serpsit, quae etiam hodie intimis nonnullorum fibris grassatur opinio, grandem Fundatori illatam injuriam asserentium, si quisquam vero potius quam alieno nomine, insigniendum putaverit. Illi interim vel ad ravim reclamitent, mihi ut videtur suscepta causa peragenda sic fuit. Haec igitur vitae primordia Gulielmus sortitus, postquam iis literis quibus ad humanitatem pueritia informari solet, imbutus esset, opportunam Academiam ⟨p. 56⟩studiis suis obsequendo, Oxonium ratus, eò see contulit. In Collegio ipso quaerendo, sedulitate plusquàm ambitiosâ (sit venia verbo) usus sum, Acta diligenter excussi, historias veteres, recentiores indagavi, famam consului, nihil denique non tentavi, quo sugitivam ejus rei memoriam ad me retraherem. Raphael Hollinshedus dùm à communi hominum opinion longius discedit in Mertonensi Collegio narrat ipsum prima studiorum stipendia fecisse. Thomas Nelus, Nicolaus Harpsfeldius, unum è Wiccamensi Lycaeo contendunt fuisse, quibus praeter consentientem multitudinis vocem, adstipulari videtur Thomas Chaundlerus, qui eodem simul tempore ipse vixit, & librum de Wiccami vitâ, & rebus gestis, sane perelegantem conscripsit. Huc accedit etiam depicta in solio sedentis Wicami imago, dextrum sinistrumque latus claudentibus 1hinc Cantuariae Archiepiscopo Chicheleio, illinc Gulielmo Wintoniae praesule, quasique honorem tanto Mecaenati exhibentibus, id quod de alio praeterquàm de Gulielmo Waynfleto dictum verè affirmare nemo potest. Neque enim illis temporibus praeter Gulielmum hunc, sedem episcopalem quisquam occupabat. Nam quod in extremo loco firmamentum huic opinione esse potest maximum, nimirum, ut unus vel duo de sociis ipsius Collegii aut de illis qui aliquando fuerunt 2ipsius Collegii socii & ex causis licitis & honestis inde recesserunt, aut unus vel duo de Collegio Beatae Mariae virginis Winton. in Oxonia, vel de hiis qui quondam fuerunt socii ipsius Collegii & ex causis recesserunt honestis, ad gubernacula reip. Magdalenensis, deposcerentur, non potest esse non veteris in illis aedibus hospitii vitaeque anteactae argumentum, Quod.