A26815:1049
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod ut facilius consequeretur, diem clabi nullum pati•batur, quin adiret & audiret praestantissimos gravissimi Caesaris Consiliarios ac Palatinos. Ex eorum numero etsi familiaris esset praeclaro heroi, Wolsgango ab Entzendorff, illustri item Rogendorffio, & Puchainijs non unis: facile tamen principem locum tenebat Baro Harrachius: qui, supra quam dici potest, auctoritate sapientiaque ijs temporibus florebat. Quod si Suada hujus tam fuisset efficax, quam laboriosa, ac sollicita: citra dubium Dhonanus tunc magnificis ornatus donis palatia Otthomannica petijsset ad inducias cum Turcarum Imperatore recens initas novi Caesaris Rodolphi Augusti nomine sanciendas. Sed quantopere eum accendebat cupiditas gratificandi Caesari, & nihil pene ignorandi ardor: tantum ex adverso deterrebat, partim accisa res domestica, & magnitudo sumtuum in tam longo itinere, atque ea pompa apud populum barbarum, ac tam insolentis fastus: partim occultus quidam ingenij stimulus, qui semper incitabat, ut ne tam externo inter infideles solo, quam in patria, atque inter Christianos, egregias animi sui dotes, tanquam in mercatu amplissimo explicaret. Nec multo post praeclari hujus voti sui factus est compos, libatis quasi primitijs in Palatinatu: ubi, Langueto imprimis author suasoreque, in familiam see dedit sapientissimi, & ad religionem pietatemque fortiter tuendam devotissimi Principis, Joannis Casimiri, Comitis Palatini, Bavariae Ducis. Nec diffitebor, stipendium percepisse non usque adeo lautum: attamen ejusmodi id erat, ut sufficeret homini aequo, ac praesentisorte contento. Habuit hic Fabianus, ⟨p. 462⟩si usquam, amplissimam palaestram exserendi mirandas ingenij vires. Nam hisce temporibus, ita postulante tristissimo Ecclesiae statu, instituerat Casimirus geminam profectionem; priorem in Belgicam, auxilij gratia, eodem anno, quo ab Archiduce Matthia Batavorum atque aliorum foederatae Belgicae populorum patrocinium est susceptum: posteriorem anno sequenti in Angliam, ad reginam Elizabetham, quo de communi religionis caussa consilium caperetur. Utrobique Dhonanus quantum prudentia valeret, luculente comprobavit. Patrono enim suo, cui assidue latus claudebat, nusquam non sclicem allucebat consilij facem, vere Archipalatini magnus Atlantis Atlas:1 ut suavissimus olim Melissus de illo cecinit. Atqueidem nihilominus cum Musis Martem, cum Pallade Bellonaque Gratias ipsas rara mixtura temperabat.