A26815:1052
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
clabi tum liem unum, alterum; accudi inde alium, iterumque alium, nec effici tantillum. Tandem ex conclavi moestum exijsse venerandum senem, Joannem Georgium, genas lacrymis irrigantem. Rogatum, quid tantam animo aeg•itudinem afferret, caussam hanc attulisse, quod videret Augustum, atque alios, h•c una de caussa auxilia Gebhardo denegare, quia non Augustanam ac Luthera••rum, sed Reformatorum de controversis religionis capitibus sententiam amplecteretur. Sed tristem illius temporum memoriam refrico p•ne invitus. Ad D•onanum redeo: quem deinceps honos undique alius atque alius excipiebat, etsi 1eum non adfectaret. Nempe is more crocodili non nisi fugientem sequitur. Tanto autem plus oneris in se recipiebat Dhonanus, quanto majori gloria effloresceret. Veniebat in mentem duorum Imp. Pertinacis & S•veri, quorum 2hic tribuno assignarat symbolum, Laboremus: ille ad imperium adscitus. A••litemus ⟨p. 464⟩dari jusserat. Utrumque Dhonanus conjunxerat, ut dubium fiat, bellone, an pace, plus laboris exa•tlaverit. Impiger erat ad quaevis: ille meditari ea atque ex•qui quibus in •alatinatu constitueretur Ecclesiastica disciplina: ille laborare de exigendo fidelitatis juramento à populo: ille dies noctesque cogitare de caeteris, quae nova Casimiri administratio requirebat: in quibus omnibus ita versabatur, ut salutem Reipubl. supremam sibi legem esse, abunde comprobaret. Nimirum videbat, quemadmodum gubernatori cursus secundus, medico bona valetudo, Imperatori victoria semper proposita est: ita principi cordato ob oculus usque esse debere beatam civium vitam: omniaque ejus consilia eo esse dirigenda, ut Respubl. sit opibus firma, copijs locuples, gloria ampla, & quod familiam ducit, virtute honesta, religioneque sancta. Atque in haec iccirco potissimum incubuit pius princeps. Caeterum nobile hoc ac sanctum Casimiri studium in medio quasi curriculo sufflaminare multi conabantur. Neque id tam aperta vi, quam maledicentiae, calumniaeque spiculis: quibus subditos clanculum erga optimum Principem concitabant. Ille vero, cum Dei populique amantissimus foret, obtrectatores istos suis permittebat furijs ulciscendos: ut in quos redire soleant verborum aculei, perinde atque telum, ubi in parietem densum ac solidum impegerit. Pergebat ergo in propaganda coelesti veritate, de qua plane in animo persuasus erat.