A26815:1053
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Acne frigidius opus Domini curaretur, multum accendebatur exemplis Moysis & Davidis, & Josaphati, & Ezechiae, & Josiae: quibus nihil aeque cordi fuit, quam ut Dei Opt. Max. causam bona fide tutarentur, atque idola, & quicquid falsorum Deorum cultui inserviret, radicitus evellerent. Nec fraudari tamen laude sua debent, qui praeclarum Principem in tantis negotijs consilio atque opera assidue adjutarent. Qualis erat Petrus Beutrichius Montisbeliardensis, magnanimus militum ductor, jam diu ad sedes beatorum relatus. Abrahamus item Colbingerus, qui adhuc in vivis est; imo victurus est semper pietate, doctrina, beneficijs, quae totis XXX. annis & quod excurrit, in Palatinatum contulit. Familiam vero inter consiliarios ducebat Dhonanus: cujus & colloquijs frequenter Casimirus, & subacto judicio recreatus plurimum fuit. Atque haec sancta Dhonani opera ita nota erat omnibus, ut propterea à Daniel Tossano, praestanti Theologo, & alijs in vinea Domini sedulo operantibus, Ecclesiae ac totius Reipubl. decus appellaretur. Neque haec verba viris illis in ore solum natabant: sed eadem, quoties occasio foret, literis consignare non verebantur: uti [Greek or Hebrew] Indicia sunt, quae 1in Dhonana supersunt Bibliotheca. Talibus viris in con••lijs capiendis Casimirus utebatur. Principem vere beatum, qui licet per se sapiat, suae tamen non praefidit opinioni; verum cogitat id, quod res est, tantam ingenij vim esse nemini, ut possit cuncta complecti: eoque res tantas, quantas ille jamdiu animo concepiss•t, magnis adminiculis indigere. Quam tumida enim dixerim, an 2stulta▪ utrumque vere dixerim) Xerxis est oratio, qui Graeciae bellum inducturus, adhibitis As•ae Principibus: Ne viderer, inquit, meo tantummodo usus consilio, vos contraxi: Verum mementote, parendum vobis potius, quam suadendum esse. Quorsum haec ejus evasit arrogantia? Nimirum idem ille postmodo amissis 3prope undeci•s centenis hominum millibus, solus, omni etiam servorum ministerio carens, cymba piscatoria saluti suae consulere est coactus. Quanto fuit modestior, addo & •elicior, M. Antonius Pius Imperator? qui nihil vel in civilibus