A26815:1057
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec propte rea inficias jero, haudquaquam cadem prosperitate consilia in hoc ⟨p. 466⟩bello successisse Dhonano, qua ille prudentia omnia ad stateram rectae rationis expenderat: vel quanta etiam fide ac magnanimitate rem gerebat. Verum enimvero nihil illud d • rpit de s • vel auctoritate ejus, vel fortitudine: ne istud quidem, quod ad Vimorium obscura necte pugna utrinque haut ineruenta cum M•duanio Guisij fratre, congrediens ferro ab eo est sauciatus. Neque enim in milite vulnera, aut cicatrices, dun modo part appareant antica, pro 1corporis dehonestimentis duci debent: sed potius pro mutis, at illustribus signis animi […] si • que vel praesentanea pericula atque adeo nec mortem ipsam pro […] publico extimescentis. Quanquam Dhonanum quidem multis nominibus M • sortiorem liccat aestimare: quoniam noster ille ne galeatus quidem p • m capessebat; hic capite undique munitus probe: ille selopet minoris • um in galeae ima buccula Meduanio inflixit, ac tantum non cum humi prestravit, hic ita ense Dhonanum petivit, ut tantummodo frontis cutem 2• xerit. Quod ipsum non absque magno certissimoque omine crediderim contigisse. Qua enim nocte, eredo etiam, quo temporis puncto, Duces •mbo […] •m is concurrerunt, effigies Fabiani in arce Morungiana, quae illi apud […] gentilitia erat, operi intestino affixa codem frontis loco dehiscebat, quo […] vulnerabatur, quasi vulnus domini tanta loci intercapedine dissiti mar • a r • a indicatum iret. Equidem haut intor ariolos nomen profiteor […]: ••que auspiciorum vanitatem ex Tagetis disciplina repetere visum: […] probe intelligo ac scio, etiam in rebus inanimis Deum exscrere quanduque signa sua, quibus vel de praesentibus homines, vel futuris, modo attendere non refugiant, reddat certiores. Verum erunt fortasse nonnulli adeo virulenti pectoris ut cordatissimum virum propterea obscaena non cessent lingua traducere, quod in tumultuaria pugna, hostibus haud incruenta, vigilia Beati Martivi ad Almetum bis mille homines, lixis ipsis, & calonibus annumeratis, amiserit. Quasi, pro minus longe alium haec eventum sortirentur, per Dhonanum steterit; qui profecto unum servare civem, quam mille hostes perdere maluisset. Cujus vero tantus est stupor, cujus animus adeo brutus vel hospes in rebus humanis, ut nesciat, incertam esse Martis alcam, fortunam ancipitem? Aderant Dhonano omnia, quae virtus ipsa ab duce sapienti ac strenuo postularet: