Antiquis illud annalibus proditum est, cum pater aliquando filios duos ludis Olympicis coronary cerneret; populoque flores conjiciente, ipse inter victores procederet medius; adeo honorifico hoc spectaculo permotum fuisse optimum senem, ut in ipso liberorum amplexu, prae diffusa laetitia expirarit. Hoc illi inter binos duntaxat contigit, atque in ejusmodi victoriae genere, ubi non tam animi virtus, quàm corporis athletica constitutio, atque agilitas palmam obtineret. At quanto justius Fabiani gaudium fuit, qui sex hosce, doctrina, sapientia, auctoritate, quae longe omne corporis robur exsuperant, tot lemniscatis ornatos palmis conspexit: neque id in breve tempus, quandoquidem, quod miraculi instar est, è tam multis degeneravit nemo: imò universi conjunctis studijs, quasi mutua fatorum & virtutum conspiratione, nomina sua aeternis meritorum tabulis ad Memoriae aram suspenderunt. Quod si quis inficiari ausit, raro hoc in vita humana evenire: illum ego vel gnaviter impudentem dixerim, vel certe in ijs, quae vitam hanc spectant, hospitem, planeque peregrinum. Quis enim non quotidie experitur, quam insolens sit, ut fratres terni, imo duo, atque adeo vel filius unicus, eximiae virtutis parentibus satus, Honestatis & ipse grassetur via? non divertat ad laxam Voluptatis semitam? non ad Suburram, locaque Vacunae, & Murciae dicata? Veterum monumenta Romanorum ac Graecorum si replicare visum sit; ac pensiculatius paullo examinare, quam pauci ex una eademque familia supra caeteros mortales, vel eruditione clari, vel virtute conspicui prodierint: unum comperiemus Publicolam, unum & Camillum, & Fabritium, & Papyrium, & Marium, & Lucullum, & Caesarem. Unus quoque occurrit Lycurgus, unus Solon, Themistocles, Aristides, Epaminondas, Thrasybulus, Agesilaus, Phocion unus: itidem unus Virgilius, Horatiusque: unus Varro, Cicero, Sallustius, Livius, Tacitus unus, Postquam vero duos Catones, Decios duos, tres Metellos, Fabios, Scipiones, tres quoque Curios contiva serie orators seculum olim dedit, ad prodigiosum magis, quàm consuetum naturae morem, referri hoc coepit. Quid igitur existimassent ejusce tempestatis homines, si sex fratrum parem virtutem & gloriam comperissent? Exurgam altius, meque ipsum, & Rempublicam, in hoc solatium erigam, ut augurer, ipsos quoque Dhonanos fratres eximiam de se prolem, quaeque praeclare in patrias, & patrui avique virtutes eat, daturos esse.
Antiquis illud annalibus proditum est, cum pater aliquando filios duos ludis Olympicis coronari cerneret; populoque flores conjiciente, ipse inter victores procederet medius; adeo honorifico hoc spectaculo permotum fuisse optimum senem, ut in ipso liberorum amplexu, prae diffusa laetitia expirarit. Hoc illi inter binos duntaxat contigit, atque in ejusmodi victoriae genere, ubi non tam animi virtus, quàm corporis athletica constitutio, atque agilitas palmam obtineret. At quanto justius Fabiani gaudium fuit, qui sex hosce, doctrina, sapientia, auctoritate, quae longe omne corporis robur exsuperant, tot lemniscatis ornatos palmis conspexit: neque id in breve tempus, quandoquidem, quod miraculi instar est, è tam multis degeneravit nemo: imò universi conjunctis studijs, quasi mutua fatorum & virtutum conspiratione, nomina sua aeternis meritorum tabulis ad Memoriae aram suspenderunt. Quod si quis inficiari ausit, raro hoc in vita humana evenire: illum ego vel gnaviter impudentem dixerim, vel certe in ijs, quae vitam hanc spectant, hospitem, planeque peregrinum. Quis enim non quotidie experitur, quam insolens sit, ut fratres terni, imo duo, atque adeo vel filius unicus, eximiae virtutis parentibus satus, Honestatis & ipse grassetur via? non divertat ad laxam Voluptatis semitam? non ad Suburram, locaque Vacunae, & Murciae dicata? Veterum monumenta Romanorum ac Graecorum si replicare visum sit; ac pensiculatius paullo examinare, quam pauci ex una eademque familia supra caeteros mortales, vel eruditione clari, vel virtute conspicui prodierint: unum comperiemus Publicolam, unum & Camillum, & Fabritium, & Papyrium, & Marium, & Lucullum, & Caesarem. Unus quoque occurrit Lycurgus, unus Solon, Themistocles, Aristides, Epaminondas, Thrasybulus, Agesilaus, Phocion unus: itidem unus Virgilius, Horatiusque: unus Varro, Cicero, Sallustius, Livius, Tacitus unus, Postquam vero duos Catones, Decios duos, tres Metellos, Fabios, Scipiones, tres quoque Curios contiua serie oratores seculum olim dedit, ad prodigiosum magis, quàm consuetum naturae morem, referri hoc coepit. Quid igitur existimassent ejusce tempestatis homines, si sex fratrum parem virtutem & gloriam comperissent? Exurgam altius, meque ipsum, & Rempublicam, in hoc solatium erigam, ut augurer, ipsos quoque Dhonanos fratres eximiam de se prolem, quaeque praeclare in patrias, & patrui avique virtutes eat, daturos esse.