A26815:1081
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In cujus si gesta diffundere me vellem, spirantia masculae virtutis documenta longa serie referrem. Sed vitam ejus delibare, fastigiaque rerum attingere, nunc contentus ero. •uer literas didicit, quantum sufficeret viro, non scholis, sed Reipub. victuro, & ipsi adeo, ut sic dixerim, Bellonae see suaque consecraturo: ut est in diverso hominum genere⟨p. 482⟩ Hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis.1 2[Greek or Hebrew] [Greek or Hebrew]. Ut cuncta norit, nemini mortalium Datum ••i: at alia dote plus alius valet. Utinam vero ad illustri genere editos nunquam potestas, ac jus imperij deferretur; nisi militiae jura, ac rationem arma tractandi, prius didicissent. Nunc quasi praeclare nasci sufficeret, plurimum illos, qui hoc solo Dei munere gaudent, summi etiam manent honores. Atqui eos, à quibus caeterorum vita & incolumitas dependet, non pacis tantum tempore, sed etiam cum belli insonuit tempestas, pernosse conveniebat modum tuendae publicae salutis. Quem quomodo sciant, qui inter muliercularum amplexus, nutricum suavia, in ipso quasi gremio Veneris educantur? Quippe à pueris delicijs assueti, ac postea turpi tantum voluptate capti, malunt, ut —Bella gerant alij:3 ipsi Phrygiae, non Phryges: non viri Principes, sed foeminae barbatae: imò minus quam foeminae pleraeque: quia non ita male agitur cum rebus humanis, ut non omni aetate ex sequiori sexu, obducere talibus aliquam possis, quae istis, quos sane Venereos heroas nuncupemus, non fortitudine antistet. Ut adversus ejusmodi occentare liceat illud veteris Poetae: Vos etenim juvenes animos geritis muliebres, Illa virago viri.4 Ab horum moribus per omnem vitam mirifice abhorruit Theodericus. Itaque ad modum veteris Germanorum disciplinae, militiae see dedit, omniaque stipendia complens, per omnes gradus pari animi praesentia, ac solertia, ad summa est fastigia enixus. Ac primo quidem, quasi ad praevium fortitudinis exercitium, in aulam missus Principum Anhaltinorum, Bernhardum Principem in Hungariam contra Turcarum castra comitabatur. Quo tempore arx Wacia intra Novigradum copijs Caesarianis est occupata; Agria vero, propugnaculum superioris Hungariae fortissimum, episcopali seed nobile, Mahumeti deditum fuit.