A26815:1083
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque, quo tempore Condaeus, Galliae Princeps, difficili sane bello implicaretur, atque alij etjam procerum assererent patriae libertatem: Bernardus, Witgenstenij Comes, Legato usus Theoderico, equites auxiliares ex Germanis ducebat. Sed cum in 1morbum Comes incidisset, qui & lecto plane affixit, pro eo Dhonanus quadringentos equites per universam Galliam, perque media hostium agmina, & duxit salvos, & incolumes reduxit. Nec salutem solum suis, sed exitium etiam hostibus attulit. Imprimis praelio, quod cum Marchione R•nellio commisit. Nam Gallorum legionem obviam factam, ac copijs Wi•genstenij dira minita• tem, non modo fortiter vicit, sed etiam delevit; eaque victoria militibus in Galliam patefecit viam. Hac pugna, cui non interfuit modo, sed etiam praefuit Dhonanus, quasi nova virtutis face accensa, penitius in Honoris templum penetravit, ac trophaeum Gloriae luculentius fixit, quàm ante. Itaque, postquam Witgenstenius oppetijsset mortem, prae caeteris à Condaeo Principe, magno cum favore atque applausu exercitus, in locum defuncti est surrogatus. Dhonanus vero Legatum sibi atque optionem allegit Lippae Comitem, juvenem sanguinis, an animi generosioris, haud facile dixerim. In hoc supremo munere ita se gessit Theodericus, ut si Roma florente vixisset, triumphali corona & statua fuerit ornandus. Quod si exitum vitae imprimis spectare oporteat, quantum verae gloriae Theodericus meruit, non eo solum, quod fortiter pugnarit, usque dumb vultum hostis sui petens, pene in conspectu Imperatoris, intimo gutture tenus laesus, occubuit: sed etiam, quod antea sese, ut Christianum militem decebat, ⟨p. 484⟩adeo pie ad mortem praepararit. Qui à cane rabido morsi sunt, non modo rabidi fiunt ipsi, verum alios etiam in furorem rapiunt. Perinde cum animorum contagio comparatum est; in militia maxime, ubi non multa tantum —Corporibus transitione nocent: sed ad penitissima quoque mentis, serpit pestilens morum malorum spiritus. 2At non corruptela haec penetravit ad Theodericum: vere beatum, ex Phophetae regij praescripto. Nec enim illum
Itaque, quo tempore Condaeus, Galliae Princeps, difficili sane bello implicaretur, atque alij etjam procerum assererent patriae libertatem: Bernardus, Witgenstenij Comes, Legato usus Theoderico, equites auxiliares ex Germanis ducebat. Sed cum in