A26815:1084
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
—de tramite recto1 Impia sacrilegae flexit contagio turbae: Sed vitae rimatus iter melioris, & alta Mente Dei leges noctesque diesque revolvit.
Nempe exteriori quidem vita cum severitate vultus miscuerat comitatem sermonis, (quae & relucebat in sermone exotico, Latino, Hispanico, Polonico, Gallieo) verum interior animo inter medios armorum strepitus clamoresque, pietatem & religionem verbis, gestibus, operibus, praeclare tuebatur. Mort vero terribilium omnium, ut aiunt, maxime terribili Theodericum haut exterritum fuisse, apertissimis indicijs constat. Imo inde etiam erat, quod inter milites rubro, candido, aliove laetiori colore gaudentes, ille atra usurpare soleat ornamenta, etiam vexilla ac balteum. In ipso bello Bohemico, ubi fortiter pugnans occubuit, nigro utebatur signo, in quo laureae pictae hae voces binae lingua sorent Celtica adscriptae: O Meurto. Innuebat autem, aut laureae coronam sibi acquirendam, aut morte occumbendum. Nec spes eum sua frustrata fuit: quae utrumque implevit. Nam & hosti intrepid occurrens lauream laudis adeptus est, & mortem gloriosam, quam appetijt, etjam oppetijt. Singularis quoque pietas ejus, & quàm propterea carus fuerit Deo, argumento hoc memorabili eluxit. Binis ante obitum mensibus, corpore plane animoque sospes, mortem non cogitabat tantum, sed etiam praedicebat. Crebris enim sermonibus, quos cum Christophoro sratre, atque alijs habuit, aperte illud ac minime haesitabundus dictitabat, magni aliquid impendere, quod eventum suum pridie Kal. Novembris sortiretur. Sibi vero deliberatum constitutumque esse, ad illud tempus militiae pessimis moribus imbutae valedicere. Valedixit vir animi heroici eadem mensis die, qua liquido expresserat, manifesto numinis instinctu, ut solent piae mentes: quae ad praesagiendum tanto sunt aptiores, quanto sunt propiores metae. Nempe decurso quasi vitae spacio animus, quem coelitus accepimus, terrenas sordes exosus, atque ad originem sui anhelans, perfundi incipit nova luce coelesti, cujus claritudine tenebrae, quae obsidere nos solent, magis & magis dispelluntur. Ac Theodericus quidem superatis humanae vitae miserijs nunc triumphum agit in coelis. Nos quoque ab eo, quasi à diverticulo, revertamur tandem ad patruum hujus Fabianum: cui maximam voluptatem attulisse diximus, primum quidem quod fatris sui filij calcarent strenue virtutis viam, quam ipse hortando atque exemplo commonstrasset: deinde autem, quod mo non eorum, cum seni numero forent, pro meritis summis, honoribus