A26815:1112
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ista praeludia duntaxat fuere majorum quae Imperator gerere debuit. Nihil tam grave est excelsis mentibus quam torpor. Congeneres illae suo coelo sunt, unde ortum habent, & à quiet ingloria abhorrent. Ejus tamen necessitatem inijciebant quandoque Heroi nostro solennes illae induciae, quibus sibi hostis pacem foris, Foederatae Belgicae bellum domi peperit. Quanvis enim cessare videretur, non cessabat. Et licet catapulta non pugnaret, pugnabat tamen, sed occultioribus machinis, actor simul & spectator tragoediarum vestrarum. Nec ille unquam plus Reipublicae vestrae nocuit, quam quum non nocere videretur. Nocere vero tum demum desijt, quando see nociturum instaurato bello professus fuit. Vix cessatio illa quovis bello nocentior exspiraverat, quum novus Herois nostri gloriae campus see aperire cepit. Christianus Brunsvicensis, magni quidem animi Princeps, & bonae causae vindex, sed ab hoste in Isthae•onibus circumventus, expediendus erat. Id negotij Frederico Henrico datum. Submotum oportebat subsidiarium militem ab Hispaniarum Infante submissum, qui & ipse Christiano imminebat. Hunc Noster stitit, castris ad vetus Batavorum oppidum promotis. Mox mutata velificatione in Brabantiam ex inopinato incursionem fecit, & Here•tala tentata, Demara amne trajecto, ferro ac terrore in ipsa Lovaniensium & Bruxellensium suburbana illatis, victor non sine opimo victoriae fructu, host vim ulcisci non auso, ad suos Bredam redijt. A Scaldi ad Rhenum regressus, Bergium Comitem, magnae famae bellatorem, Rhenobergae imminentem, castris ad Resam positis, avertit, ejusdemque equitatum, in suos ultro ruentem, ea fortitudine excepit, ut praeclari sanguinis & animi ductor Joannes Baptista Doria, Ambrosij Spinolae Nepos, temerarium istum impetum sua & suorum strage lueret, & gloriae Herois nostri accederet. Accessit illi mox Dux ipse imperandi vetus, Ligurum decus, quando ad Frederici Henrici qui primum agmen ducebat, adventum Bergas ad Somam flumen, trimestri ferme indagine, quanvis ne gleba quidem occupata, cinctas, deseruit, rumores non ante salutem, & quidem ex usu suo, ponendos ratus. Doluit propemodum Nostri virtus successum, cui prospera ipsa rerum sine arduis min•s pulchra videbantur, & qui non nisi totius Ducis triumphati gloriam animo destinarat.
Sed ista praeludia duntaxat fuere majorum quae Imperator gerere debuit. Nihil tam grave est excelsis mentibus quam torpor. Congeneres illae suo coelo sunt, unde ortum habent, & à quiete ingloria abhorrent. Ejus tamen necessitatem inijciebant quandoque Heroi nostro solennes illae induciae, quibus sibi hostis pacem foris, Foederatae Belgicae bellum domi peperit. Quanvis enim cessare videretur, non cessabat. Et licet catapulta non pugnaret, pugnabat tamen, sed occultioribus machinis, actor simul & spectator tragoediarum vestrarum. Nec ille unquam plus Reipublicae vestrae nocuit, quam quum non nocere videretur. Nocere vero tum demum desijt, quando se nociturum instaurato bello professus fuit. Vix cessatio illa quovis bello nocentior exspiraverat, quum novus Herois nostri gloriae campus se aperire cepit. Christianus Brunsvicensis, magni quidem animi Princeps, & bonae causae vindex, sed ab hoste in Isthaeonibus circumventus, expediendus erat. Id negotij Frederico Henrico datum. Submotum oportebat subsidiarium militem ab Hispaniarum Infante submissum, qui & ipse Christiano imminebat. Hunc Noster stitit, castris ad vetus Batavorum oppidum promotis. Mox mutata velificatione in Brabantiam ex inopinato incursionem fecit, & Heretala tentata, Demara amne trajecto, ferro ac terrore in ipsa Lovaniensium & Bruxellensium suburbana illatis, victor non sine opimo victoriae fructu, hoste vim ulcisci non auso, ad suos Bredam redijt. A Scaldi ad Rhenum regressus, Bergium Comitem, magnae famae bellatorem, Rhenobergae imminentem, castris ad Resam positis, avertit, ejusdemque equitatum, in suos ultro ruentem, ea fortitudine excepit, ut praeclari sanguinis & animi ductor Joannes Baptista Doria, Ambrosij Spinolae Nepos, temerarium istum impetum sua & suorum strage lueret, & gloriae Herois nostri accederet. Accessit illi mox Dux ipse imperandi vetus, Ligurum decus, quando ad Frederici Henrici qui primum agmen ducebat, adventum Bergas ad Somam flumen, trimestri ferme indagine, quanvis ne gleba quidem occupata, cinctas, deseruit, rumores non ante salutem, & quidem ex usu suo, ponendos ratus. Doluit propemodum Nostri virtus successum, cui prospera ipsa rerum sine arduis mins pulchra videbantur, & qui non nisi totius Ducis triumphati gloriam animo destinarat.